라틴어 문장 검색

removebit omnia ultionis instrumenta, simulabit iram, ut tamquam adiutor et doloris comes plus auctoritatis in consiliis habeat, moras nectet et, dum maiorem poenam quaerit, praesentem differet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 223:5)
Tunc potest obtineri quod semel placuit, ubi nemo intervenit, qui iudicium adhuc imbecillum populo adiutore detorqueat;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 3:6)
pro arbore pollicetur quadruplum, pro domo simplum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.5)
quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum ubi essent, si sibi alterum ex illis dedisset.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, expositum repetens ex duobus.5)
"multiplicesque numero et accuratius scriptas illis contrarias edere ac uel ipse palam pro contione recitare pollicebatur;"
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 15:6)
crastinum ut posset sibi polliceri:
(세네카, Thyestes 633:1)
"sic fatur, et ille pollicitus votum fecit spem."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 148)
quarum aviditati non solum amoena fontium aut abstrusa puteorum, quamquam haec quoque, sed tota illa vel vicina vel obvia fluenta, id est vitrea Velim* gelida Clitumni, Anienis caerula Naris sulpurea, pura Fabaris turbida Tiberis, metu tamen desiderium fallente, pollicebamur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 8:3)
si pateris hortantem, conatuum tuorum socius adiutor, praevius particeps ero, sin autem inlecebrosis deliciarum cassibus involutus mavis, ut aiunt, Epicuri dogmatibus copulari, qui iactura virtutis admissa summum bonum sola corporis voluptate determinat, testor ecce maiores, testor posteros nostros huic me noxae non esse confinem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 5:2)
quocirca, quia dignus es ut domus tuae celeberrimam disciplinam etiam procul positorum petat ambitus, sicut decet bonarum partium viros, benignitate responsi proci supplicis verecundiam munerare et, qui ita expetitus deberes illi expetere pollicendam, securus permitte 1 promissam, quia sic te condicioni huic meritorum ratio praefecit, ut nec superstiti Optantio in liberos suos decuerit plus licere, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Sagittario suo salutem 3:1)
credo, quia infirmitas fuerit impedimento, quominus pollicita compleret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Ruricio suo salutem 1:3)
siquidem iste complevit, quod ille saepissime pollicebatur, quo fit, ut deinceps pro republica optimus quisque possit ac debeat, si quid cuipiam virium est, quia securus, hinc avidus impendere, quandoquidem mortuo quoque imperatore laborantum devotioni quicquid spoponderit princeps, semper redhibet principatus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 2:2)
quaeso, pollicitam servet ad extimum oratoris opus cura modestiam, quo nil deterius, si fuerit simul in primis rigidus, mollis in ultimis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 2:11)
"lacrimas, et tu, ni fallor, iniquo pollicitus mea colla duci:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권264)
Et non pollicitam vir bonus servat fidem.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, E15)

SEARCH

MENU NAVIGATION