라틴어 문장 검색

Patres conscripti, per vos, per liberos atque parentis vestros, per maiestatem populi Romani, subuenite mihi misero, ite obviam iniuriae, nolite pati regnum Numidiae, quod vestrum est, per scelus et sanguinem familiae nostrae tabescere."
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장55)
me manibus impiis eripite, per maiestatem imperi, per amicitiae fidem, si ulla apud vos memoria remanet aui mei Masinissae."
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장18)
Tamen haec talia facinora impune suscepisse parum habuere, itaque postremo leges, maiestas vestra, divina et humana omnia hostibus tradita sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장17)
maiores vestri parandi iuris et maiestatis constituendae gratia bis per secessionem armati Auentinum occupauere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장29)
Detrahit amicitiae maiestatem suam, qui illam parat ad bonos casus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 12:6)
Prima autem pars est aequitatis aequalitas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 11:3)
Cum his cenare non sustinet et maiestatis suae deminutionem putat ad eandem mensam cum servo suo accedere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 8:3)
Fac ergo, mi Lucili, quod aequitatem tuam decet, desine beneficium fortunae male interpretari;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 7:3)
Haec una maiestas deprimi nescit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 10:3)
Maiestatem enim eius ex nostra inbecillitate metimur et vitiis nostris nomen virtutis inponimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 25:5)
Seneca Lucilio suo salutem In epistula, qua de morte philosophi querebaris tamquam et potuisset diutius vivere et debuisset, aequitatem tuam desideravi, quae tibi in omni persona, in omni negotio superest, in una re deest, in qua omnibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 931)
Illic invenio aequitatem per se expetendam, nec metu nos ad illam cogi nec mercede conduci, non esse iustum, cui quidquam in hac virtute placet praeter ipsam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 11:5)
Sed non debet hoc nobis esse propositum arguta disserere et philosophiam in has angustias ex sua maiestate detrahere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 20:2)
Imperetur aequitas animo et sine querella mortalitatis tributa pendamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 6:5)
nihil ad rem pertinere, quam multi aequitatem tuam noverint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 31:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION