라틴어 문장 검색

se non rem novam petere, quippe qui non primus, quod quisquam indignari mirarive posset, sed tertius Romae peregrinus regnum adfectet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 373:3)
neque ea res Tarquinio spem adfectandi regni minuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 465:1)
cui enim non apparere adfectare eum imperium in Latinos?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 510:3)
regnum eum adfectare fama ferebat, quia nec collegam subrogaverat in locum Bruti et aedificabat in summa Velia:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 70:1)
adeo propter suspicionem insitam regni, velut abundarent omnia, munera eius respuebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 451:2)
simul et vanior iam erat acies, dum abundante multitudine freti subtracta subsidia mittunt ad castra oppugnanda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 521:3)
at illi - etenim extremum anni iam erat, - quartum adfectantes , in comitiorum disceptationem ab lege certamen averterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 264:1)
Veiens multitudine abundans, qui inter dimicationem castra Romana adgrederentur post montes circummisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 197:1)
Maelius eques R. frumentum populo sua inpensa largitus est et ob hoc factum conciliata sibi plebe regnum adfectans a C. Servilio Ahala magistro equitum iussu Quinti Cincinnati dictatoris occisus est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IV Periocha7)
ambigatus is fuit, virtute fortunaque cum sua publica praepollens, quod in imperio eius Gallia adeo frugum hominumque fertilis fuit ut abundans multitudo vix regi videretur posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 382:1)
is quod eius ex populis abundabat, Bituriges Arvernos Senones Haeduos Ambarros Carnutes Aulercos excivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 385:1)
M. Manlius, qui Capitolium a Gallis defenderat, cum obstrictos aere alieno liberaret, nexos exsolveret, crimine adfectati regni damnatus de saxo deiectus est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VI Periocha3)
qua de causa creatus L. Manlius, perinde ac rei gerendae ac non solvendae religionis gratia creatus esset, bellum Hernicum adfectans dilectu acerbo iuventutem agitavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 32:1)
ille primum dies fortuna vetere abundantes Etruscorum fregit opes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 558:1)
et cernebant adversarios non, id quod olim vix speraverint, adfectantes magnos honores sed omnia iam in quorum spem dubiam erat certatum adeptos, multiplices consulatus censurasque et triumphos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 75:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION