라틴어 문장 검색

Oneravi te tot pariter missis voluminibus, sed oneravi primum quia exegeras, deinde quia scripseras tam graciles istic vindemias esse, ut plane scirem tibi vacaturum, quod vulgo dicitur, librum legere.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 15 1:1)
Addidi hunc ordinem me et in scribendo sequi, ut necessitates voluptatibus, seria iucundis anteferrem, ac primum amicis tum mihi scriberem.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 3:3)
tam multis undique rusticorum libellis et tam querulis inquietor, quos aliquanto magis invitus quam meos lego;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 15 1:3)
me certe iuvat, primum quod te tam tractabilem video, ut in ira regi possis, deinde quod tantum mihi tribuis, ut vel auctoritati meae pareas vel precibus indulgeas.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 243)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Ut primum me, domine, indulgentia vestra promovit ad praefecturam aerarii Saturni, omnibus advocationibus, quibus alioqui numquam eram promiscue functus, renuntiavi, ut toto animo delegato mihi officio vacarem.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 3 A1)
Neque enim dubito te, ut primum potueris, ad tam districtum officium reversurum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 93)
Rursus, cum transissem in orarias nauculas, contrariis ventis retentus aliquanto tardius quam speraveram, id est XV Kal.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 17 A 2:1)
Erit enim pecunia, ex qua fiat, primum ea quam revocare a privatis et exigere iam coepi;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 23 2:1)
cum sua sponte Nicaeae, ubi me invenerat, biduo substitisset, longiorem moram faciendam, domine, non putavi, primum quod incertum adhuc erat, quando libertus tuus Lycormas venturus esset, deinde quod ipse proficiscebar in diversam provinciae partem, ita officii necessitate exigente.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 67 1:1)
quod alioqui factitatum adhuc et esse necessarium dicitur, quia sit aliquanto melius honestorum hominum liberos quam e plebe in curiam admitti.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 79 3:2)
Tunc ego me primum coepi sentire nocentem - Sanguis erant lacrimae, quas dabat illa, meus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 741)
certe ego cum primum potui sentire quid essem - nam fuit attoniti " mens mea nulla diu - hoc quoque fortunam sensi, quod amicus abesses, qui mihi praesidium grande futurus eras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 66)
nunc primum velis, elegi, maioribus itis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권3)
"o utinam mea sors, qua primum coeperat, isset, iamque ego praesenti tempore nulla forem!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권309)
"post chaos ut primum data sunt tria corpora mundo, inque novas species omne recessit opus, pondere terra suo subsedit et aequora traxit, at caelum levitas in loca summa tulit;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권7)

SEARCH

MENU NAVIGATION