라틴어 문장 검색

Nam quicumque inpudicus, adulter, ganeo manu, ventre, pene bona patria laceraverat quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc, quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, ii Catilinae proxumi familiaresque erant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장2)
Nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis invident, malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student, turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile habetur sine damno.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장3)
Eos atque alios omnis malum publicum alebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장8)
labore modico alitur ille.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 5:3)
" Ignis, qui alentem materiam occupavit, aqua et interdum ruina extinguendus est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 14:6)
Platanona medius rivus et a mari et ab Acherusio lacu receptus euripi modo dividit, alendis piscibus, etiam si adsidue exhauriatur, sufficiens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 6:4)
quaedam inpetum habent, incedunt, transeunt, quaedam solo adfixa radicibus aluntur, crescunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 14:10)
Quousque poscemus aliquid deos ita quasi nondum ipsi alere nos possimus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 60 2:1)
Itaque effeminatissimam vocem illius Rhodii existimo, qui cum in caveam coniectus esset a tyranno et tamquam ferum aliquod animal aleretur, suadenti cuidam, ut abstineret cibo:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 6:3)
animus ex se crescit, se ipse alit, se exercet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 3:5)
Alit lectio ingenium et studio fatigatum, non sine studio tamen, reficit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 1:7)
Idem in his, quibus aluntur ingenia, praestemus, ut quaecumque hausimus, non patiantur integra esse, ne aliena sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 6:3)
Sed nec hae nec illae docent aluntve virtutem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 19:3)
Seneca Lucilio suo salutem Puto, inter me teque conveniet externa corpori adquiri, corpus in honorem animi coli, in animo esse partes ministras, per quas movemur alimurque, propter ipsum principale nobis datas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 921)
Ingenii vis praeceptis alitur et crescit novasque persuasiones adicit innatis et depravata corrigit."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 30:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION