라틴어 문장 검색

'diversa locis' pro 'diversis locis'. Phasis amnis in Colchide, Lycus in Syria, Enipeus in Thessalia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3664)
Cocytus amnis apud inferos, ex Styge profluens, ἀπο` τοῦ κωκύειν, quod est gemere et flere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4783)
Strymon autem amnis est finiens Thraciam, sed hic pro Hebro positus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5075)
"Aegypti siccitatem temperare Nilus amnis solet, Euphrates Mesopotamiam pro imbribus pensat, Indus flumen et serere orientem dicitur et rigare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:9)
quos olim Fauni vatesque canebant, cum neque Musarum scopulos .... nec doctis dictis studiosus quisquam erat ante hunc ait ipse de se nec mentitur in gloriando:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장5)
nam ut profluens amnis aut vix aut nullo modo, conclusa autem aqua facile conrumpitur, sic orationis flumine reprensoris convicia diluuntur, angustia autem conclusae rationis non facile se ipsa tutatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 20:3)
adde huc fontum gelidas perennitates, liquores perlucidos amnium, riparum vestitus viridissimos, speluncarum concavas altitudines, saxorum asperitates, inpendentium montium altitudines inmensitatesque camporum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 98:3)
nos campis nos montibus fruimur, nostri sunt amnes nostri lacus, nos fruges serimus nos arbores;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 152:4)
'Valde hercule' inquit Catulus 'timide tamquam ad aliquem libidinis scopulum sic tuam mentem ad philosophiam appulisti, quam haec civitas aspernata numquam est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 154:1)
"Syrtim" patrimoni, "scopulum" libentius dixerim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 163:2)
neque me patiar iterum ad unum scopulum ut olim classem Achivom offendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 166:3)
distinctio et aequalium aut saepe variorum intervallorum percussio numerum conficit, quem in cadentibus guttis, quod intervallis distinguuntur, notare possumus, in amni praecipitante non possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 186:2)
Qui potuit igitur divinius et utilitates conplecti maritimas Romulus et vitia vitare, quam quod urbem perennis amnis et aequabilis et in mare late influentis posuit in ripa?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 15:1)
Influxit enim non tenuis quidam e Graecia rivulus in hanc urbem, sed abundantissimus amnis illarum disciplinarum et artium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 53:2)
Atque etiam ventos praemonstrat saepe futuros Inflatum mare, cum subito penitusque tumescit, Saxaque cana salis niveo spumata liquore Tristificas certant Neptuno reddere voces, Aut densus stridor cum celso e vertice montis Ortus adaugescit scopulorum saepe repulsus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION