라틴어 문장 검색

simul aviditate plura amplectendi excedatis, nuda vobis omnia, quae extra sint, et exposita ad omnes ictus esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 374:1)
sub adventum eorum oppidani relicta urbe - iam enim magna ex parte moenibus nudata erat - in arcem, quam inexpugnabilem habent, omnes armati atque inermes concessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 58:1)
et regia classis, binis in ordinem navibus longo agmine veniens, et ipsa aciem adversam explicuit laevo tantum evecta cornu, ut amplecti et circuire dextrum cornu Romanorum posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 336:1)
duum milium et quingentorum passuum spatium murus amplectitur, coit deinde ex utraque parte in artiorem velut cuneum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 357:2)
auxilia enim subsidiaria, quae proxima locata erant, pavore et consternatione quadrigarum territa et ipsa in fugam versa nudarunt omnia usque ad cataphractos equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 478:2)
namque Antiochus a dextro cornu, cum ibi fiducia fluminis nulla subsidia cerneret praeter quattuor turmas equitum, et eas dum applicant se suis ripam nudantes, impetum in eam partem cum auxiliis et cataphracto equitatu fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 484:1)
domesticis quondam viribus etiam imperium amplectebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 656:1)
et Romani ad Ambraciam pluribus locis quatiendo arietibus muros aliquantum urbis nudaverant, nec tamen penetrare in urbem poterant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 76:1)
detegebat vulnera eorum, quod nudi pugnant, et sunt fusa et candida corpora, ut quae numquam nisi in pugna nudentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 265:1)
nec aut procurrere quisquam ab ordinibus suis, ne nudarent undique corpus ad ictus, audebant, et stantes quo densiores erant hoc plura, velut destinatum petentibus, vulnera accipiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 329:2)
Galli ex dissipata passim fuga in unum locum congregati, magna pars saucii aut inermes, nudati omnibus rebus, oratores de pace ad consulem miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 339:1)
parietes postesque nudatos quos adorent, ad quos precentur et supplicent, Ambraciensibus superesse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 537:2)
ea quanta regio orbis terrarum sit, a Tauro monte in Aegaeum usque prominens mare, quot non urbes modo sed gentes amplectatur, omnes scire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 750:1)
si aliquid ignorabitis, ne locum neglegentiae dem, si omnia nudavero, ne nimium terroris offundam vobis vereor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 156:2)
Philippum novam postea deflexisse viam, qua Maronitarum urbes agrosque amplectatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 312:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION