라틴어 문장 검색

Infelices ancillarum greges laborant, ut adultera tenui ueste perspicua sit et nihil in corpore uxoris suae plus maritus quam quilibet alienus peregrinusque cognouerit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, peregrinus negotiator.24)
ipse suos artus lacero diuellere morsu coepit et infelix minuendo corpus alebat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Venenum Furenti filio datum.16)
Cum miserrimum sit flere, quam infelix sum cui ne hoc quidem licet!
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, pater a sepulchris a luxurioso raptus.11)
Senex, orbus, infelix, hoc tantum inter miserias solatium capio quod miserior esse non possum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, pater a sepulchris a luxurioso raptus.16)
nec infelix uirtus amittit gloriae titulum, nec gloriam uirtutis intercipit fortuita felicitas.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.24)
Miles pulsus saepius erat infelici proelio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Iphicrates reus.22)
Quam infelix domus est in qua adulterium argumentum est!
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Adultera Venefica.21)
quisquamne tam infelix fuit?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ter abdicatus venenum tenens.8)
infelicior ille quod uidet catenas suas et caedes et uulnera et cruces eorum qui non redimuntur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, mater caeca filium retinens.22)
Infelicissime adolescens, cum te prohiberi etiam sepultura uideo, mirari desino quod peristi.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, homicida in se.7)
Etiam uulnera infelicis in crimen scrutantur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, homicida in se.30)
illic iste naufragiorum reliquias conputabat, illic uectigal infelix et quantum sibi iratum redderet mare.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.39)
Color et Gallioni et Latroni et MONTANO placuit, ut nihil in Calliam diceretur contumeliose, in redemptorem, in socerum, in infelicem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Cimon ingratus Calliae.52)
ita non infelicius supersunt?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.17)
placuit Parrhasio uultus infelix.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.43)

SEARCH

MENU NAVIGATION