라틴어 문장 검색

militares artes, quas me a puero fortuna nunc privata nunc publica docuit, probe videor scire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 499:1)
postquam redierunt ad Scipionem legati, quae publica in navibus fuerant ex publicis descripta rationibus quaestores, quae privata profiteri domini iussi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 505:1)
tantum nimirum ex publicis malis sentimus quantum ad privatas res pertinet, nec in iis quicquam acrius quam pecuniae damnum stimulat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 598:1)
nunc omnium expertes consiliorum esse, suo ipsum arbitrio cuncta agere, cum Philippo iam gratiae privatae locum quaerere, ut dura atque aspera belli Aetoli exhauserint, pacis gratiam et fructum Romanus in se vertat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 123:2)
matronae nulla nec auctoritate nec verecundia nec imperio virorum contineri limine poterant, omnes vias urbis aditusque in forum obsidebant viros descendentes ad forum orantes ut florente re publica, crescente in dies privata omnium fortuna, matronis quoque pristinum ornatum reddi paterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 6:1)
maiores nostri nullam, ne privatam quidem rem agere feminas sine tutore auctore voluerunt, in manu esse parentium, fratrum, virorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 20:1)
rex ille bellicosissimus et exercitatus iam inde ab iuventa finitimis Thracum atque Illyriorum et circa omnium accolarum bellis, hic, ut aliam omnem vitam sileam, is est, qui cum ad inferendum populo Romano bellum ex Asia in Europam transisset, nihil memorabilius toto tempore hibernorum gesserit, quam quod amoris causa ex domo privata et obscuri etiam inter populares generis uxorem duxit, et novus maritus,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 211:1)
forte quidam Antiochi miles, cum Samum rei privatae causa venisset, pro speculatore deprehensus deducitur Panhormum ad praefectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 114:1)
pro tanto in me munere gratum me in se esse sentiet, si privatam gratiam pro private beneficio desiderabit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 410:2)
ita inter omnes convenit ut primo quieti, velut ad privatam rem agendam venissent, in foro obversarentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 9:1)
iam maius est quam ut capere id privata fortuna possit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 170:4)
nulla ars neque privatae neque publicae rei gerendae ei defuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 488:2)
etiam hostes armis positis foedus icisse, et privatas multorum simultates finitas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 85:2)
Lepidus molem ad Tarracinam, ingratum opus, quod praedia habebat ibi privatamque publicae rei impensam inseruerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 595:2)
Tusculi facem in caelo visam, Gabiis aedem Apollinis et privata aedificia complura, Graviscis murum portamque de caelo tacta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 182:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION