라틴어 문장 검색

Atque ut melius intelligamur, utque illud ipsum quod volumus ex nominibus impositis magis familiariter occurrat, altera ratio sive via Anticipatio Mentis, altera Interpretatio Naturae, a nobis appellari consuevit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 10:11)
Sunt etiam idola tanquam ex contractu et societate humani generis ad invicem, quae idola fori, propter hominum commercium et consortium, appellamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 88:1)
formae enim commenta animi humani sunt, nisi libeat leges illas actus formas appellare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 104:6)
cum omnes hyperboreos, Scythas, omnes occidentales, Celtas indistincte appellarent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:7)
quae nos lucifera experimenta, ad differentiam fructiferorum, appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 239:4)
Hanc tabulam essentiae et praesentiae appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 68:1)
Hanc tabulam declinationis, sive absentiae in proximo, appellare consuevimus
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 71:2)
Hanc itaque tabulam Tabulam Graduum sive Tabulam Comparativae appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 138:6)
6. Per radios lunae et aliarum stellarum (excepto sole), rejice etiam lucem et lumen.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 202:1)
Quod genus tentamenti, permissionem intellectus, sive interpretationem inchoatam, sive vindemiationem primam appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 216:3)
Hujusmodi autem instantias, elucescentias vel instantias ostensivas appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 218:6)
Utrunque autem genus Instantias Solitarias appellare consuevimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 258:5)
quas etiam Elucescentias, sive Instantias Liberatas et Praedominantes, appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 265:2)
Inter praerogativas instantiarum ponemus quarto loco Instantias Clandestinas, quas etiam Instantias Crepusculi appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 269:1)
Inter praerogativas instantiarum ponemus quinto loco Instantias Constitutivas, quas etiam Manipulares appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 273:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION