라틴어 문장 검색

inde ad laevam versi, quia dextra Tiberis arcebat, cum magna trepidatione agrestium populantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 153:1)
agros rediens vastat, ulciscendi magis quam praedae studio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 164:2)
nec illi tulere impetum, sed ab effusa fuga flumen obiectum ab tergo arcebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 292:3)
ferro igitur eam arcere contumeliam statuunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 417:1)
secundum poenam nocentium, ut in utramque partem arcendis sceleribus exemplum nobile esset, praemium indici pecunia ex aerario, libertas et civitas data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 50:1)
ceteros metus non curia modo sed etiam foro arcebat, nec agi quicquam per infrequentiam poterat senatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 251:2)
alter consul in Volscos profectus, ne et ipse tereret tempus, vastandis maxime agris hostem ad conferenda propius castra dimicandumque acie excivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 325:1)
itaque et pecora praedantibus aliquotiens, velut casu incidissent, obviam acta, et agrestium fuga vasti relicti agri, et subsidia armatorum ad arcendas populationes missa saepius simulato quam vero pavore refugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 558:1)
P. Valerius consul accitis Latinorum Hernicorumque auxiliis cum exercitu Veios missus castra Sabina, quae pro moenibus sociorum locata erant, confestim adgreditur tantamque trepidationem iniecit ut, dum dispersi alii alia manipulatim excurrunt ad arcendam hostium vim, ea porta cui signa primum intulerat caperetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 586:3)
vastaverant agros ut, si qua secessio plebis fieret, ad se receptum haberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 640:2)
et ibi, quia hostis moenibus se tenebat, vastati agri sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 678:1)
L. Valerius ad praesidium urbis relictus, consul Postumius ad arcendas populationes finium missus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 50:1)
pergit inde infestus in agros Romanos etiam sine belli iniuria vastatos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 70:2)
ante diem tertium idus Sextiles consulatum ineunt iam satis valida civitate ut non solum arcere bellum sed ultro etiam inferre posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 85:1)
Tricipitinus populationibus arcendis sociorum agro oppositus non ultra quam in Hernicos procedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 87:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION