라틴어 문장 검색

non enim hoc dicit Paris, qui rapuit, non aliquis iuvenis aut unus e vulgo, sed senes et prudentissimi et Priamo assidentes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 175:4)
(in utroque enim contrarium ei quod dicitur intelligendum est) species vero prudentius intuenti diversas esse facile est deprehendere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 91:6)
nam praeter id quod prudentis est, quod in quoque optimum est, si possit, suum facere, tum in tanta rei difficultate unum intuentes vix aliqua pars sequitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 159:1)
plerumque vere deprehendas arrogantium falsum de se opinionem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 18:2)
arrogantes et illi, qui se iudicasse de causa nec aliter adfuturos fuisse proponunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 28:1)
ut amicos et bonos viros et prudentissimos vulgo, quorum nihil nisi perfecte sapienti datur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 25:3)
bonos nunquam honestus sermo deficiet, nunquam rerum optimarum (nam iidem etiam prudentes erunt) inventio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 36:1)
vim cuiusque vocis intelligere aut commune prudentium est aut proprium oratoris;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 91:3)
nos porro et bonum virum et prudentem in primis oratorem putamus, qui cum se ad id, quod est optimum natura, direxerit, non magnopere commovebitur, si quis ab eo consultus dissentiet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 92:1)
alii pigritiae arrogantioris, qui subito fronte conficta immissaque barba, veluti despexissent oratoria praecepta, paulum sederunt in scholis philosophorum, ut deinde in publico tristes, domi dissoluti captarent auctoritatem contemptu ceterorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 96:1)
quae ab imperatore decuerint omnia suis prouisa, locum superiorem, ut prudentes cum imperitis, ne pauciores cum pluribus aut rudes cum belli melioribus manum consererent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장7)
Numquid offenderis, si in consilium non venio tantum, sed advoco, et quidem prudentiores quam ipse sum, ad quos soleo deferre, si quid delibero ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 5:1)
Ille prudens atque artifex pro tempore quaeque repellet aut eliget.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 6:5)
si invenimus, qui nos bonos viros dicat, qui prudentes, qui sanctos, adgnoscimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 11:2)
" Vos quidem dicitis me prudentem esse, ego autem video, quam multa inutilia concupiscam, nocitura optem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 13:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION