라틴어 문장 검색

addidit munificentiam Caesar, quantum quis damni professus erat exsolvendo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장2)
et vocantur patres, addito consultandum super re magna et atroci.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 28장8)
uni tamen libello manu Libonis nominibus Caesarum aut senatorum additas atrocis vel occultas notas accusator arguebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 30장3)
quibus additis praepollebat, ni Inguiomerus cum manu clientium ad Maroboduum perfugisset, non aliam ob causam quam quia fratris filio iuveni patruus senex parere dedignabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 45장2)
abiecitque simul coronam et multa in luxum addidit quae Germanico quamquam acerba tolerabantur tamen.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 57장9)
addunt plerique iussum provincia decedere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 70장7)
arcus additi Romae et apud ripam Rheni et in monte Syriae Amano cum inscriptione rerum gestarum ac mortem ob rem publicam obisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 83장5)
Saevitiam annonae incusante plebe statuit frumento pretium quod emptor penderet, binosque nummos se additurum negotiatoribus in singulos modios.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 87장1)
Miserat duas praetorias cohortis Caesar, addito ut magistratus Calabriae Apulique et Campani suprema erga memoriam filii sui munera fungerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 2장1)
' de Plancina nihil addidit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장14)
addiderat Messalinus Tiberio et Augustae et Antoniae et Agrippinae Drusoque ob vindictam Germanici gratis agendas omiseratque Claudii mentionem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 18장5)
ac tum demum nomen Claudii adscriptum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 18장7)
Caesar addidit civicam coronam, quod non eam quoque Apronius iure proconsulis tribuisset questus magis quam offensus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 21장4)
postquam deflexit ad maritimos locos, inligatus praeda stativis castris adhaerebat, missu patris Apronius Caesianus cum equite et cohortibus auxiliariis, quis velocissimos legionum addiderat, prosperam adversum Numidas pugnam facit pellitque in deserta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 21장7)
Quirinius post dictum repudium adhuc infensus quamvis infami ac nocenti miserationem addiderat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 22장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION