라틴어 문장 검색

Et sedit unusquisque sub vite sua et sub ficulnea sua, et non erat qui eos terreret.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장12)
Cumque summus sacerdos litationem perficeret, iidem iuvenes rursus apparuerunt Heliodoro eisdem vestibus amicti et astantes dixerunt: " Oniae summo sacerdoti multas gratias age, nam propter eum Dominus tibi vitam donavit;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장33)
Non enim David ascendit in caelos; dicit autem ipse: "Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
(불가타 성경, 사도행전, 2장34)
Nonne apud ueteres quoque ante nostri Platonis aetatem magnum saepe certamen cum stultitiae temeritate certauimus eodemque superstite praeceptor eius Socrates iniustae uictoriam mortis me astante promeruit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:9)
unde Catullus licet in curuli Nonium sedentem strumam tamen appellat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:5)
Quos uides sedere celsos solii culmine reges,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IV 1:1)
Sedet interea conditor altus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 34:1)
Atque haec non ipse per se coram, cum de vallo prospecularetur, sed mirabili peritus scientia bellandi in praetorio sedens per speculatores et nuntios imperabat quae fieri volebat.
(카이사르, 아프리카 전기 31:5)
His cognitis rebus altera ex duabus legionibus, quae vernacula appellabatur, ex castris Varronis adstante et inspectante ipso signa sustulit seseque Hispalim recepit atque in foro et porticibus sine maleficio consedit.
(카이사르, 내란기, 2권 20:8)
Fasces, ut consueverant (namque in acie sedere Gallos consuesse superioribus commentariis Caesaris declaratum est), per manus stramentorum ac virgultorum, quorum summa erat in castris copia, inter se traditos ante aciem collocarunt extremoque tempore diei signo pronuntiato uno tempore incenderunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 16장5)
sustinet hic mille viros cum asta et clippeo.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM170)
si est, ante omnia in tepidario sedere, deinde ubi paululum conquierunt, intrare et descendere in solium;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장17)
At ei, qui perfrixit, opus est in balineo primum involuto sedere, donec insudet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장39)
Qui vero toto die vel in vehiculo vel in spectaculis sedit, huic nihil currendum sed lente ambulandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장45)
vehiculo sedisse vel magis etiam equo prodest:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION