라틴어 문장 검색

Sed tanto magis laudandi probandique sunt, quos a scribendi recitandique studio haec auditorum vel desidia vel superbia non retardat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 5:1)
Possum iam repetere secessum et scribere aliquid, quod non recitem, ne videar, quorum recitationibus adfui, non auditor fuisse sed creditor.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 6:3)
Idem tamen in historia magis satisfaciet vel brevitate vel luce vel suavitate vel splendore etiam et sublimitate narrandi.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 4:1)
legit scripta de se carmina, legit historias et posteritati suae interfuit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 2:2)
electionem auditoribus permittit, saepe etiam partes;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 2:2)
Sequuntur auditores actoribus similes, conducti et redempti.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 4:2)
Primus hunc audiendi morem induxit Larcius Licinus, hactenus tamen ut auditores corrogaret.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 9:1)
Quo minus mirum est, si auditorum intentio relanguescit, nullis extrinsecus aut blandimentis capta aut aculeis excitata.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 4:2)
Et sane quotus quisque tam rectus auditor, quem non potius dulcia haec et sonantia quam austera et pressa delectent?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 6:1)
' 'Naturae historiarum triginta septem', opus diffusum eruditum, nec minus varium quam ipsa natura.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 6:2)
Itaque has recitandi causas sequor, primum quod ipse qui recitat aliquanto acrius scriptis suis auditorum reverentia intendit;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 8:1)
Quamvis enim agendis causis distringeretur, scribebat tamen exitus occisorum aut relegatorum a Nerone et iam tres libros absolverat subtiles et diligentes et Latinos atque inter sermonem historiamque medios, ac tanto magis reliquos perficere cupiebat, quanto frequentius hi lectitabantur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 3:1)
Suades ut historiam scribam, et suades non solus:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 1:1)
sed hoc satis est, quod prope sola historia polliceri videtur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 3:4)
historia quoquo modo scripta delectat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION