라틴어 문장 검색

quare beatum esse iudicat statum quem prae ceteris quisque desiderat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:23)
Quis illos igitur putet beatos
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VIII 7:1)
Qua uero parte beatos faciens desinit potestas hac impotentia subintrat, quae miseros facit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:7)
Sed cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit ad quas unius fama hominis nequeat peruenire, fit ut quem tu aestimas esse gloriosum proxima parte terrarum uideatur inglorius.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:9)
Ex quibus omnibus illud redigere in summam licet quod haec quae nec praestare quae pollicentur bona possunt nec omnium bonorum congregatione perfecta sunt, ea nec ad beatitudinem quasi quidam calles ferunt nec beatos ipsa perficiunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:22)
nec beatum regimen esse uideretur, si quidem detrectantium iugum foret, non obtemperantium salus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:21)
Ipsum quoque deum summum esse bonum plenamque beatitudinem disserebas, ex quo neminem beatum fore nisi qui pariter deus esset quasi munusculum dabas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 3:15)
Cum ipsum bonum beatitudo sit, bonos omnes eo ipso quod boni sint fieri beatos liquet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:15)
Sed qui beati sint deos esse conuenit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:16)
Nonnulli uenerandum saeculis nomen gloriosae pretio mortis emerunt, quidem suppliciis inexpugnabiles exemplum ceteris praetulerunt inuictam malis esse uirtutem;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:7)
Fides autem nostra dicit hoc esse possibile per causam superiorem quae est principium et finis nostrae fidei, Deus gloriosus et benedictus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 12 89:13)
Hinc legi Christi quemlibet christianum adhaerere et credere secundum quod oportet faciat auctor eiusdem legis Christus gloriosus qui est Deus benedictus in saecula saeculorum. Amen.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 13 90:12)
Propter hoc enim ars militaris ordinata est in civitate a legislatore, ut expulsis hostibus cives possint vacare virtutibus intellectualibus contemplantes verum et virtutibus moralibus operantes bonum et vivant vitam beatam;
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 5:2)
in his enim duobus consistit vita beata.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 5:3)
Primum autem principium, de quo sermo factus est, est deus gloriosus et sublimis, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 11:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION