라틴어 문장 검색

Quo suscepto liberaliter et magnifice, sed parum impetrato, quod poscebat, remisso, parabantur magna instrumenta bellorum, ut mollita hieme imperatore trinis agminibus perrupturo Persidem, ideoque Scytharum auxilia festina celeritate mercante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 6:1)
Utque multa praetereamus, quae egit moderatoris auctoritate fundati, quaeque per se vel correxit industrios, post Gratianum filium in societatem suae potestatis assumptum, Vithicabium regem Alamannorum, Vadomario genitum, adulescentem in flore primo genarum, nationes ad tumultus cientem et bella, clam (quia non potuit aperte) confodit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 7장 7:1)
Praenestino praetore, qui bello quodam Samnitico properare iussus ad praesidium venerat segnius, ad crimen diluendum exhibito, Papirius Cursor, ea tempestate dictator, securem per lictorem expediri homineque abiecta purgandi se fiducia stupefacto, visum prope fruticem iussit abscidi:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 5:1)
hocque ioci genere castigatum, cum eum absolveret, non ideo contemptus, bella diuturna patrum superavit et gravia, solus ad resistendum aptus Alexandro Magno, si calcasset Italiam, aestimatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 5:2)
Ad inferenda propulsandaque bella sollertissime cautus, aestu Martii pulveris induratus, boni pravique suasor et desuasor admodum prudens, militaris rei ordinum scrutantissimus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 4:1)
Et pugnant non numquam lacessiti, ineuntes proelia cuneatim, variis vocibus sonantibus torvum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 8:1)
Utque hominibus quietis et placidis otium est voluptabile, ita illos pericula iuvant et bella.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 22:1)
Iudicatur ibi beatus, qui in proelio profuderit animam, senescentes enim et fortuitis mortibus mundo digressos, ut degeneres et ignavos conviciis atrocibus insectantur, nec quicquam est quod elatius iactent, quam homine quolibet occiso, proque exuviis gloriosis interfectorum, avulsis capitibus, detractas pelles pro phaleris iumentis accommodant bellatoriis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 22:2)
Verum post multas quas pertulit clades, animam effudit in proelio, vi superatus armorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 3장 3:2)
Quae res aspernanter a nostris inter initia ipsa accepta est, hanc ob causam, quod illis tractibus non nisi peracta aut sopita audiri procul agentibus consueverant bella.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 3:1)
Inundarunt Italiam ex abditis oceani partibus Teutones repente cum Cimbris, sed post inflictas rei Romanae clades immensas, ultimis proeliis per duces amplissimos superati, quid potestas Martia adhibita prudentia valeat, radicitus extirpati discriminibus didicere supremis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 12:1)
Verum articulorum dolore Frigerido praepedito, vel certe (ut obtrectatores finxere malivoli), morbum causante, ne ferventibus proeliis interesset, universos regens ex communi sententia, Richomeres Profuturo sociatur et Traiano, tendentibus prope oppidum Salices:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 5:1)
Barbari vero maiorum laudes clamoribus stridebant inconditis, interque varios sermonis dissoni strepitus, leviora proelia temptabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 11:3)
Fervente igitur densis caedibus proelio, in confertos quisque promptior ruens, ritu grandinis undique volitantibus telis oppetebat et gladiis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 13:1)
His casibus proeliorum ita luctuose finitis, nostri proximos Marcianopoleos petivere secessus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION