라틴어 문장 검색

Illud enim iam non es admonendus neminem bonum esse nisi sapientem.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 37:8)
Non immerito itaque horum contumelias sapiens ut iocos accipit, et aliquando illos tanquam pueros malo poenaque admonet, adficit, non quia accepit iniuriam, sed quia fecerunt et ut desinant facere ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 64:1)
" Admonitionem servi in tempus sanius distulit, illo tempore se admonuit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 90:4)
Qui cum legisset epistulam matris, qua admonebatur, ut a veneno Philippi medici caveret, acceptam potionem non deterritus bibit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 125:2)
saepe adulatio, dum blanditur, offendit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 153:3)
propinationibus senem crebris, ut cura leniretur admonens, lacessebat;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 184:5)
Non vis ergo admoneam eos, qui iram summa potentia exercent et argumentum virium existimant et in magnis magnae fortunae bonis ponunt paratam ultionem, quam non sit potens, immo ne liber quidem dici possit irae suae captivus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 25:2)
Non vis admoneam, quo diligentior quisque sit et ipse se circumspiciat, alia animi mala ad pessimos quosque pertinere, iracundiam etiam eruditis hominibus et in alia sanis inrepere ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 26:1)
Erat certe amicus noster vir bonus, sed irae paratioris, cui non magis tutum erat blandiri quam male dicere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 52:1)
Difficiles quoque et indomiti natura blandientem ferent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 53:3)
Illum liberius admonuisti quam debebas, itaque non emendasti, sed offendisti.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 210:4)
Admoneri bonus gaudet, pessimus quisque rectorem asperrime patitur."
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 210:6)
Fugite delicias, fugite enervantem felicitatem, qua animi permadescunt et nisi aliquid intervenit quod humanae sortis admoneat, manent velut perpetua ebrietate sopiti.
(세네카, De Providentia, book 1 45:1)
" Ne forte inepta spe tibi blandiaris, duci te iussi," "Gratias," inquit, " ago, optime princeps."
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 125:2)
Si mea causa faciebas, me admonuisses, seruum prohibuisses, non cecidisses.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, exul pater pundo prohibitus.28)

SEARCH

MENU NAVIGATION