라틴어 문장 검색

quin duces sicut belli ita insatiabilis supplicii futuros fuisse, ni respectus equitum sescentorum qui Luceriae obsides tenerentur praepedisset animos, ne desperata venia hostes caecos in supplicia eorum ageret, perdere prius quam perire optantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 203:1)
caecum ad has belli artes habetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 572:6)
per omnia arta praeruptaque velut caeci evadunt, armaque et viri super alios alii praecipitantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 71:3)
festinatio improvida est et caeca.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 490:2)
feras bestias caeco impetu ac rabie concitatas, si ad cubilia et catulos earum ire pergas, ad opem suis ferendam avertas:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 186:1)
alia multitudo Poenorum Siculorumque ne temptato quidem certamine cum caeci in fugam ruerent clausique exitus essent, circa portas caesa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 571:1)
Ibi quoque trepidatum parumper circa signa est, cum caeci furore in volnera ac ferrum vecordi audacia ruerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 341:1)
apparet id quidem inquit Philippus etiam caeco, iocatus in valetudinem oculorum Phaeneae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 440:1)
non caecis ictibus procul ex improviso vulnerabantur, sed pede collato tota in virtute ac viribus spes erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 173:2)
sublatis deinde supra capita scutis continuatisque ita inter se, ut non modo ad caecos ictus sed ne ad inserendum quidem ex propinquo telum loci quicquam esset, testudine facta subibant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 462:1)
minae exinde erant, in perniciem suam caecos ruere ni dicto parerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 489:1)
ceterum fugientibus maior pestis, intermixtis quadrigis elephantisque et camelis, erat sua ipsorum turba, cum solutis ordinibus velut caeci super alios alii ruerent et incursu beluarum obtererentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 495:1)
si primum impetum quem, fervido ingenio et caeca ira effundunt, sustinueris, fluunt sudore et lassitudine membra, labant arma;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 208:1)
nam quemadmodum comminus, ubi in vicem pati et inferre vulnera licet, accendit ira animos eorum, ita ubi ex occulto et procul levibus telis vulnerantur, nec quo ruant caeco impetu habent, velut ferae transfixae in suos temere incurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 264:1)
ruunt caeci per vias per invia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 283:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION