라틴어 문장 검색

igitur et Epaminondas, princeps meo iudicio Graeciae, fidibus praeclare cecinisse dicitur, Themistoclesque aliquot ante annos cum in epulis recusaret lyram, est habitus indoctior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 4:4)
sed hic quidem, quamvis eruditus sit, sicut est, haec magistro concedat Aristoteli, canere ipse doceat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 40:7)
at certe ei melius evenisset nec tam flebiliter illa canerentur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 84:7)
ut enim si grammaticum se professus quispiam barbare loquatur, aut si absurde canat is qui se haberi velit musicum, hoc turpior sit, quod in eo ipso peccet, cuius profitetur scientiam, sic philosophus in vitae ratione peccans hoc turpior est, quod in officio, cuius magister esse vult, labitur artemque vitae professus delinquit in vita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 12:3)
a quibus cum cecinit receptui, inpellit rursum et incitat ad conspiciendas totaque mente contrectandas varias voluptates, quibus ille et praeteritarum memoria et spe consequentium sapientis vitam refertam putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 33:4)
nam cum carminibus soliti illi esse dicantur [et] praecepta quaedam occultius tradere et mentes suas a cogitationum intentione cantu fidibusque ad tranquillitatem traducere, gravissumus auctor in Originibus dixit Cato morem apud maiores hunc epularum fuisse, ut deinceps, qui accubarent, canerent ad tibiam clarorum virorum laudes atque virtutes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 3:5)
chorus puerōrum puellārumque carmen solitum canēbant:
(옥스포드 라틴 코스 2권, Horiātiae nūptiae35)
"quippe et, cantet si naufragus, assem protulerim?"
(페르시우스, 풍자, satire 165)
"cantas, cum fracta te in trabe pictum ex umero portes?"
(페르시우스, 풍자, satire 166)
petite hinc puerique senesque finem animo certum miserisque viatica canis.
(페르시우스, 풍자, satire 522)
"an rem patriam rumore sinistro limen ad obscaenum frangam, dum Chrysidis udas ebrius ante fores extincta cum face canto?"
(페르시우스, 풍자, satire 5108)
Nondum umbraticus doctor ingenia deleverat, cum Pindarus novemque lyrici Homericis versibus canere timuerunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:5)
Cum ergo auferretur, ad caput eius symphoniacus cum minimis tibiis accessit et tanquam in aurem aliquid secreto diceret, toto itinere cantavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 28:6)
Ac ne in hoc quidem tam molesto tacebant officio, sed obiter cantabant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 31:4)
Ego experiri volui, an tota familia cantaret, itaque potionem poposci.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 31:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION