라틴어 문장 검색

quod autem hic per transitum tangit, in aliis plenius legitur, maritum pecoris et cornu et ungulis et palato album esse debere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3862)
et per transitum tangit illa quae dicunt physici, mor- bos venire ex cibi et potus nimietate vel mutatione, ex nimiis vi- giliis et multa sollicitudine, dicitque etiam sine his nasci aegritu- dinem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5262)
et per transitum tangit historiam memoratam a Sue- tonio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1273)
summa placidum c. e. v. mire veritatem per transitum tetigit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3511)
"Iam providentiae quantae, ne hiems sola glacie ureret aut sola aestas ardore torreret, autumni et veris inserere medium temperamentum, ut per vestigia sua anni revertentis occulti et innoxii transitus laberentur!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:17)
cuius similitudine perspecta in formarum specie ac dignitate transitum est ad honestatem dictorum atque factorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 60:2)
Et, si primi et postremi [illi] pedes sunt hac ratione servati, medii possunt latere, modo ne circuitus ipse verborum sit aut brevior, quam aures exspectent, aut longior, quam vires atque anima patiatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 191:6)
Itaque illi veteres, sicut hodie etiam non nullos videmus, cum circuitum et quasi orbem verborum conficere non possent, nam id quidem nuper vel posse vel audere coepimus, terna aut bina aut non nulli singula etiam verba dicebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 198:4)
ex oratione, cum aut definitio ad unum verbum revocatur aut adsumpta verba removentur aut circuitus diriguntur aut coniunctione fit unum verbum ex duobus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 7장 1:4)
Hic ille iam vertetur orbis, cuius naturalem motum atque circuitum a primo discite adgnoscere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 70:1)
Nam cum aetas tua septenos octiens solis anfractus reditusque converterit, duoque ii numeri, quorum uterque plenus alter altera de causa habetur, circuitu naturali summam tibi fatalem confecerint, in te unum atque in tuum nomen se tota convertet civitas, te senatus, te omnes boni, te socii, te Latini intuebuntur, tu eris unus, in quo nitatur civitatis salus, ac, ne multa, dictator rem publicam constituas oportet, si impias propinquorum manus effugeris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 2 4:3)
et fuisset ita, si homines transitum tempestatis exspectare potuissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 21 4:2)
sed de Parthorum transitu nuntii varios sermones excitarunt ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 10 2:1)
pontem tamen, quem in Isara feceram, castellis duobus ad capita positis reliqui praesidiaque ibi firma posui, ut venienti Bruto exercituique eius sine mora transitus esset paratus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 18 4:3)
adiunxi haec in loco eligendo, flumen oppositum ut haberem, in quo mora transitus esset, Vocontii sub manu ut essent, per quorum loca fideliter mihi pateret iter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 23 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION