라틴어 문장 검색

ponere hastas equites Alexamenus iubet et se intueri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 426:1)
pro dignitate et gloria apud omne humanum genus, quod vestrum nomen imperiumque iuxta ac deos immortales iam pridem intuetur, pugnastis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 647:1)
itaque circumspiciens dicta factaque sua, ne cuius suspiciones augeret, maxime ab omni mentione et contagione Romanorum abstinebat, ut neque scribi sibi vellet, quia hoc praecipue criminum genere exasperari patris animum sentiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 243:1)
dissipate cuneo, in quo omnis spes fuerat, Celtiberi trepidare et prope omissa pugna locum fugae circumspicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 477:1)
singulos cum intuemur, M. Aemili, M. Fulvi, neminem hodie in civitate habemus quem, si revocemur in suffragium, velimus vobis praelatum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 544:1)
nec quam infestus is locus esset saeptus undique circumspiciendi spatium fuit vix tandem ex insperato stabilem ad insistendum nanctis locum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 60:2)
acuere alii gladios, alii galeas bucculasque, scuta alii loricasque tergere, alii aptare corpori arma experirique sub his membrorum agilitatem, quatere alii pila, alii micare gladiis mucronemque intueri, ut facile quis cerneret, ubi primum conserendi manum cum hoste data occasio esset, aut victoria egregia aut morte memorabili finituros bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 427:2)
itaque sicut praefulgebat huic triumphus recens, ita apparebat ipsum per se intuentibus nequaquam esse contemnendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 527:4)
Viden limulis, obsecro, ut intuentur?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 227)
Viden tu hunc, quam inimico voltu intuetur?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 440)
Circumspice dum, ne quis nostro hic auceps sermoni siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 18)
Acrotelevtivm Sequimini, simul circumspicite, ne quis adsit arbiter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 41)
Circumspice etiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 291)
ut etiam nunc misera timeo, ubi oculis intueor mare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 460)
qui te di omnes perdant, qui me hodie oculis vidisti tuis, meque adeo scelestum, qui non circumspexi centiens, prius me ne quis inspectaret quam rete extraxi ex aqua.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 4293)

SEARCH

MENU NAVIGATION