라틴어 문장 검색

Magna contentio, magni utrimque clamores aliis cognitionem senatus lege conclusam, aliis liberam solutamque dicentibus, quantumque admisisset reus, tantum vindicandum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 4:1)
Unde evenit ut, quod multi clamore permixto tuentur, nemo tacentibus ceteris dicere velit;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 7:1)
Hoc pretio quamlibet numerosa subsellia implentur, hoc ingens corona colligitur, hoc infiniti clamores commoventur, cum mesochorus dedit signum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 6:4)
Cum apud centumviros diceret graviter et lente - hoc enim illi actionis genus erat -, audit ex proximo immodicum insolitumque clamorem.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 10:3)
Pudet referre quae quam fracta pronuntiatione dicantur, quibus quam teneris clamoribus excipiantur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 12:1)
In hanc ego diaetam cum me recepi, abesse mihi etiam a villa mea videor, magnamque eius voluptatem praecipue Saturnalibus capio, cum reliqua pars tecti licentia dierum festisque clamoribus personat;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 24:1)
excipiunt servi fideliores, concubinae cum ululatu et clamore concurrunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 3:2)
Magni undique dissonique clamores, procurrebant omnes cum suis candidatis, multa agmina in medio multique circuli et indecora confusio;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 4:1)
Aeschinen aiunt petentibus Rhodiis legisse orationem suam, deinde Demosthenis, summis utramque clamoribus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 5 1:1)
Misso senatu Bassus magna hominum frequentia, magno clamore, magno gaudio exceptus est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 22:2)
Disponit qui nuntient sibi quem assensum quos clamores excitarim, quem eventum iudicii tulerim.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 3:2)
Excanduit senatus magnoque clamore ei qui scripsisset iratum principem est comprecatus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 2:1)
Est in hac diaeta dormitorium cubiculum quod diem clamorem sonum excludit, iunctaque ei cotidiana amicorumque cenatio:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 21:1)
Audires ululatus feminarum, infantum quiritatus, clamores virorum;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 14:2)
Ac primis quidem diebus redditae libertatis pro se quisque inimicos suos, dumtaxat minores, incondito turbidoque clamore postulaverat simul et oppresserat.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION