라틴어 문장 검색

Nero tamen metuentior in posterum milites sibi et plerosque gladiatores circumdedit qui rixarum initia modica et quasi privata sinerent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 25장4)
Et Corbulo castra in loco metatus, an expeditis legionibus nocte Artaxata pergeret obsidioque circumdaret agitavit, concessisse illuc Tiridaten ratus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 41장1)
Anicetus villam statione circumdat refractaque ianua obvios servorum abripit, donec ad foris cubiculi veniret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장7)
neque, dum Nero rerum potiebatur, congesta aut clausa humus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 9장4)
inde gliscere flagitia et infamia, nec ulla moribus olim corruptis plus libidinum circumdedit quam illa conluvies.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 15장6)
At praesidium Legerda quod ferox iuventus clauserat non sine certamine expugnatum est:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 25장1)
deligitque locum artis faucibus et a tergo silva clausum, satis cognito nihil hostium nisi in fronte et apertam planitiem esse sine metu insidiarum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 34장2)
at tu gratiam immensam, innumeram pecuniam circumdedisti adeo ut plerumque intra me ipse volvam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 53장8)
At Nero praefectum in spem sociandae classis corruptum et incusatae paulo ante sterilitatis oblitus, abactos partus conscientia libidinum, eaque sibi comperta edicto memorat insulaque Pandateria Octaviam claudit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 63장1)
raris sagittis neque clausos exterret et semet frustratur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 4장7)
Tandem statuere circensium ludorum die, qui Cereri celebratur, exequi destinata, quia Caesar rarus egressu domoque aut hortis clausus ad ludicra circi ventitabat promptioresque aditus erant laetitia spectaculi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 53장1)
adlatumque hausit frustra, frigidus iam artus et cluso corpore adversum vim veneni.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장6)
clauditur cubiculo, praesto est medicus, abscinduntur venae, vigens adhuc balneo infertur, calida aqua mersatur, nulla edita voce qua semet miseraretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 69장4)
circumdati interim custodia qui simul discubuerant, nec nisi provecta nocte omissi sunt, postquam pavorem eorum, ex mensa exitium opperientium, et imaginatus et inridens Nero satis supplicii luisse ait pro epulis consularibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 69장5)
Silanus tamquam Naxum deveheretur Ostiam amotus, post municipio Apuliae, cui nomen Barium est, clauditur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 9장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION