라틴어 문장 검색

Ab hoc colloquio, fide indutiarum interposita, legati Romani in Boeotiam confestim profecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 456:1)
Perseus, cum ab colloquio Romanorum in Macedoniam recepisset sese, legatos Romam de incohatis cum Marcio condicionibus pacis misit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 482:1)
eadem fere, quae in colloquio ab rege dicta erant, relata ab legatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 507:1)
fallaci dein colloquio per speciem reconciliandae pacis extractam hiemem, ut tempus ad comparandum haberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 559:1)
magno usui Carvilius Spoletinus erat in colloquiis dicendo nihil in ipsos saevitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 217:1)
Perseus ab imminentibus superiori parti urbis tumulis temptatis colloquiis, cum obstinatos atque etiam telis procul arcentis videret, quinque milia passuum ab urbe trans Petitarum amnem posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 248:1)
et primus eorum congressus ex dignitate ipsorum ac Romani nominis, et in rebus deinde gerendis - proconsul enim ad exercitum mansit - summa concordia fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 8:1)
quae conloquia occulta et legationes infames quidem erant, sed quid actum esset quidve inter reges convenisset, ignorabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 295:1)
missi Midon et Pantauchus sub muros ad conloquium Solonis qui praesidio praeerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 562:1)
ibi Romani cum Solovettium, ducem Gallorum, Synnadis esse comperissent eo proficisci decreverunt ad colloquium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 414:1)
verum certum est confidenter hominem contra conloqui, qui possim videri huic fortis, a me ut abstineat manum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1206)
Te volo, uxor, conloqui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 211)
quotiens te votui Argyrippum filium Demaeneti compellare aut contrectare, conloquive aut contui?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 131)
H. Perlubet hunc hominem colloqui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 256)
interdum mussans conloqui:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 127)

SEARCH

MENU NAVIGATION