라틴어 문장 검색

Ceterum Bocchus si ambobus consultum et ratam pacem vellet, daret operam, ut una ab omnibus quasi de pace in colloquium veniretur, ibique sibi Sullam traderet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 112장6)
Postea tempore et loco constituto, in colloquium uti de pace veniretur, Bocchus Sullam modo, modo Iugurthae legatum appellare, benigne habere, idem ambobus polliceri.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 113장4)
Sed nocte ea, quae proxima fuit ante diem colloquio decretum, Maurus adhibitis amicis ac statim immutata voluntate remotis ceteris dicitur secum ipse multum agitauisse, uultu colore motu corporis pariter atque animo varius;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 113장6)
disputationes et litterata conloquia et ex praeceptis sapientium verba collecta et eruditus sermo non ostendunt verum robur animi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 6:6)
sunt quaedam neque bona neque mala, tamquam militia, legatio, iurisdictio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 11:2)
Alios adduxit ambitio, alios necessitas officii publici, alios imposita legatio, alios luxuria opportunum et opulentum vitiis locum quaerens, alios liberalium studiorum cupiditas, alios spectacula ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 28:5)
Ubi conloquia, quorum inexplebilis eram ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 104:4)
violatae legationes rupto iure gentium rabiesque infanda civitatem tulit, nec datum tempus, quo resideret tumor publicus, sed deductae protinus classes et oneratae tumultuario milite ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 12:1)
Audita benigne legatione Philippus:
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 139:4)
Suspecta ne sint, longa colloquia amputa.
(세네카, 메데아 9:24)
forte super portae dux Veiens astitit arcem colloquiumque sua fretus ab urbe dedit:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1019)
inter haec intro-missis gentium legationibus audit plurima, pauca respondet;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 4:6)
igitur nunc in ista non modo personarum sed etiam ordinum partiumque laetitia Transalpino tuo latere conducibilius visum, quippe cum hoc ipso tempore, quo haec mihi exarabantur, vix per omnia theatra macella, praetoria fora, templa gymnasia Thalassio Fescenninus explicaretur, atque etiam nunc e contrario studia sileant negotia quiescant iudicia conticescant, differantur legationes vacet ambitus et inter scurrilitates histrionicas totus actionum seriarum status peregrinetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 10:3)
omnium colloquia ridere, consilia mirari, officia contemnere, pati de occurrentum raritate suspicionem, de adsiduitate fastidium, donec, odii publici mole vallatus et prius cinctus custodia quam potestate discinctus, captus destinatusque pervenit Romam, ilico tumens, quod prospero cursu procellosum Tusciae litus enavigasset, tamquam sibi bene conscio ipsa quodammodo elementa famularentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 3:3)
ilicet, dum per hunc amplissimum virum aliquid de legationis Arvernae petitionibus elaboramus, ecce et Kalendae Ianuariae, quae Augusti consulis mox futuri repetendum fastis nomen opperiebantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION