라틴어 문장 검색

mox ubi delicias et rari pignus amici sensit et amissi puerum solacia Blaesi, tollit humo magnaque ligat cervice diuque ipse manu gaudens vehit et, quae munera mollis Elysii, steriles ramos mutasque volucres porgit et obtunso pallentes germine flores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus88)
Magna tamen subiti tecum solacia leti, victe.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Leo mansuetus10)
"- iussus praecipitem subire Lethen, dum pugnas canis arduaque voce das solacia grandibus sepulcris, - o dirum scelus!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam34)
haec te non thiasis procax dolosis falsi numinis induit figura, ipsum sed colit et frequentat ipsum imis altius insitum medullis, ac solacia vana subministrat vultus, qui simili notatus auro stratis praenitet incubatque somno securae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam41)
Merebatur et Claudi Etrusci mei pietas aliquod ex studiis nostris solacium, cum lugeret veris - quod iam rarissimum est - lacrimis senem patrem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, poem pr7)
dabimus solacia dignis luctibus Aoniasque tuo sacrabimus ultro inferias, Etrusce, seni!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum11)
cedet tibi gloria fidi Theseos, et lacerum qui circa moenia Troiae Priamiden caeso solacia traxit amico.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, epistola ad Vitorium Marcellum39)
Priscilla, tuo solacia grata marito conciperem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam2)
Talia dum celebras, subitam civilis Erinys Tarpeio de monte facem Phlegraeaque movit proelia, sacrilegis lucent Capitolia taedis, et Senonum furias Latiae sumpsere cohortes, vix requies flammae necdum rogus ille deorum siderat, excisis cum tu solacia templis impiger et multum facibus velocior ipsis conciliis ore pio captivaque fulmina defies, mirantur Latii proceres ultorque deorum Caesar, et e medio divum pater annuit igni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum65)
"maesti cupiens solacia casus monstriferae Calydonis opes Acheloiaque arva deserui;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권151)
"sero memor thalami maestae solacia morti, Phoebe, paras monstrum infandis Acheronte sub imo conceptum Eumenidum thalamis, cui virginis ora pectoraque;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권207)
"hi trabibus duris, solacia vana dolori, proterere exanimos artus asprosque molares deculcare genis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권212)
"nec minus haec laeti trahimus solacia, quam si praecipiti convulsa noto prospectet amicam puppis humum, iuvat ingressos felicia regni omina, quod superest fati vitaeque laborum fortuna transire tua."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권64)
"quattuor hos una, decus et solacia patris, in gremio, licet amplexu lacrimisque morentur, transadigam ferro saniemque et vulnera fratrum miscebo patremque simul spirantibus addam, ecqua tot in caedes animum promittit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권63)
Tunc primum ad coetus sociaeque ad foedera mensae semper inaspectum diraque in sede latentem Oedipoden exisse ferunt vultuque sereno canitiem nigram squalore et sordida fusis ora comis laxasse manu sociumque benignos adfatus et abacta prius solacia passum, quin hausisse dapes insiccatumque cruorem deiecisse genis, cunctos auditque refertque, qui Ditem et Furias tantum et si quando regentem Antigonen maestis solitus pulsare querellis, causa latet, non hunc Tyrii fors prospera belli, tantum bella iuvant;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권117)

SEARCH

MENU NAVIGATION