라틴어 문장 검색

verum ita risores, ita commendare dicacis conveniet Satyros, ita vertere seria ludo, ne, quicumque Deus, quicumque adhibebitur heros, regali conspectus in auro nuper et ostro, migret in obscuras humili sermone tabernas aut, dum vitat humum, nubis et inania captet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:2)
ad mare cum veni, generosum et lene requiro, quod curas abigat, quod cum spe divite manet in venas animumque meum, quod verba ministret, quod me Lucanae iuvenem commendet amicae);
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1510)
Si bene te novi, metues, liberrime Lolli, scurrantis speciem praebere, professus amicum ut matrona meretrici dispar erit atque discolor, infido scurrae distabit amicus, est huic diversum vitio vitium prope maius, asperitas agrestis et inconcinna gravisque, quae se commendat tonsa cute, dentibus atris, dum volt libertas dici mera veraque virtus, virtus est medium vitiorum et utrimque reductum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 181)
qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox incutiant aliena tibi peccata pudorem, fallimur et quondam non dignum tradimus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1831)
sedulitas autem stulte quem diligit urget, praecipue cum se numeris commendat et arte;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 194)
haec cura ut teneas commonendo et rogando et omni ratione efficiendo ut intellegant qui debent tua causa, referendae gratiae, qui volunt, obligandi tui tempus sibi aliud nullum fore.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 1장 5:1)
qua me hoc tibi faciendum est hoc tempore ut ab his quod debent exigas saepe commonendo, rogando, confirmando, curando ut intellegant nullum se umquam aliud tempus habituros referendae gratiae.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 9:4)
sed ut parva sint haec, pueri docentur adhuc, et grammaticos officii sui commonemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 155:1)
vetera maiestas quaedam et, ut sic dixerim, religio commendat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 222:3)
metaplasmos enim et schematismos et schemata, ut dixi, vocamus, et laudem virtutis necessitati damus), sed ut commoneat artificialium et memoriam agitet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 316:2)
nam tum dignitas eius adlegatur, tum commendatur infirmitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 22:2)
oratori vero quid est necesse surripere hanc transgressionem et iudicem fallere, qui, ut ordini rerum animum intendat, etiam commonendus est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 87:1)
caret enim ceteris lenociniis expositio et, nisi commendetur hac venustate, iaceat necesse est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 207:2)
nam contra illa, quae supra diximus, simili ratione responderi locis communibus solet, quia ut in paucis atque humilibus accusator simplicitate gloriari potest, quod neminem praeter eos, qui possint scire, quaesierit et multos atque honestos commendare aliquanto est facilius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 55:3)
aut si misericordiam commendabo iudici, nihil proderit, quod prudentissima civitas Atheniensium non eam pro adfectu sed pro numine ?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 258:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION