라틴어 문장 검색

postremo inclusum, ut omnia quae adversus Pisistratidas decreta quondam erant eadem in Philippo servarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 506:2)
Asnaum Athenagoram cum levi armatura tenere et communire iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 51:2)
cum terra marique tantum belli circumstaret tyrannum, et prope nulla spes esset vere suas hostiumque aestimanti vires, non tamen omisit bellum, sed a Creta mille delectos iuventutis eorum excivit, cum mille iam haberet, et tria milia mercennariorum militum, decem milia popularium cum castellanis agrestibus in armis habuit et fossa valloque urbem communivit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 307:1)
advenis, quantum secto bovis tergo amplecti loci potuerint, tantum ad urbem communiendam precario datum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 707:1)
inclusum suis prope muris Achaeos videre dominantes in Peloponneso;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 128:3)
in duobus velut cornibus Graeciae, Nabim a Peloponneso concitaturum omnia, repetentem Argivorum urbem, repetentem maritimas civitates, quibus eum depulsum Romani Lacedaemonis muris inclusissent, a Macedonia Philippum, ubi primum bellicum cani audisset, arma capturum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 203:1)
eo impedimenta omnia et calonum turbam collectam armatis circumdedit et pro natura loci castra communivit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 322:1)
Philopoemen incluso tyranno in urbem insequentes dies prope triginta vastandis agris Laconum absumpsit, debilitatisque ac prope fractis tyranni viribus domum rediit, aequantibus eum gloria rerum Achaeis imperatori Romano et, quod ad Laconum bellum attineret, praeferentibus etiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 350:1)
dux regia inclusus diem ac noctem in scrutandis thesauris tyranni absumpsit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 434:1)
itaque non cum Philippo nec Hannibale rem futuram Romanis, principe altero unius civitatis, altero Macedoniae tantum regni finibus incluso, sed cum magno Asiae totius partisque Europae rege.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 565:3)
Achaeorum et Eumenis milites Salganea tenebant, et in Euripo castellum Romani milites pauci custodiae causa loci communiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 603:2)
Aetolorum utraeque manus Heracleam sese incluserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 198:2)
nam venerunt frequentes, nec contineri in castris potuerunt, et in seditione ipsi inter sese sunt et, cum Hypatam tuendam Heracleamque depoposcissent, neutram tutati refugerunt in iuga montium, pars Heracleae incluserunt sese.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 214:1)
quod quantum interest ad timorem ostendendum, an muris urbis alicuius obsidendum sese incluserit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 216:1)
qui enim inquit aut honeste, inclusi moenibus et obsessi, velut leges pacis accipiemus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 213:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION