라틴어 문장 검색

"melior, qui semper et omni nocte dieque potest aliena sumere vultum a facie, iactare manus, laudare paratus, si bene ructavit, si rectum minxit amicus, si trulla inverso crepitum dedit aurea fundo."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III47)
mullum sex milibus emit, aequantem sane paribus sestertia libris, ut perhibent qui de magnis maiora loquuntur, consilium laudo artificis, si munere tanto praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV8)
nihil est quod credere de se non possit cum laudatur dis aequa potestas.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV31)
nam plurima dixit in laevum conversus, at illi dextra iacebat belua, sic pugnas Cilicis laudabat et ictus et pegma et pueros inde ad velaria raptos.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV49)
da veniam, praeclara illi laudatur iaspis;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V24)
Illa tamen gravior, quae cum discumbere coepit, laudat Vergilium, periturae ignoscit Elissae, committit vates et comparat, inde Maronem atque alia parte in trutina suspendit Homerum.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI226)
didicit iam dives avarus tantum admirari, tantum laudare disertos, ut pueri Iunonis avem.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII10)
nempe volucrem sic laudamus equum, facili cui plurima palma fervet et exultat rauco victoria circo;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII30)
iamne igitur laudas quod de sapientibus alter ridebat, quotiens de limine moverat unum protuleratque pedem, flebat contrarius auctor?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X10)
Laudo meum civem, nec comparo testamento mille rates;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII34)
nos hominum divumque fidem clamore demus quanto Facsidium laudat vocalis agentem sportula.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII14)
fallit enim vitium specie virtutis et umbra, cum sit triste habitu vultuque et veste severum, nec dubie tamquam frugi laudetur avarus, tamquam parcus homo et rerum tutela suarum certa magis quam si fortunas servet easdem Hesperidum serpens aut Ponticus.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV39)
"tunicam mihi malo lupini quam si me toto laudet vicinia pago exigui ruris paucissima farra secantem."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV53)
"laudant hoc numina ruris, quorum ope et auxilio gratae post munus aristae contingunt homini veteris fastidia quercus."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV65)
Quantas opes et abstulerit et cremaverit, hinc scias, quod quidquid Corinthii aeris toto orbe laudatur incendio superfuisse comperimus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ACHAICUM 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION