라틴어 문장 검색

iudicem conciliabimus nobis non tantum laudando eum, quod et fieri cum modo debet et est tamen parti utrique commune, sed si laudem eius ad utilitatem causae nostrae coniunxerimus, ut adlegemus pro honestis dignitatem illi suam, pro humilibus iustitiam, pro infelicibus misericordiam, pro laesis severitatem et similiter cetera.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 25:1)
si causa conciliandi nobis iudicis materiam dabit, ex hac potissimum aliqua in usum principii, quae maxime favorabilia videbuntur, decerpi oportebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 32:1)
si, ut frequenter accidit, paulo est durior causa, non benevolentia iudicis petenda ex aliis partibus erit, sed non ante conciliato eius animo nuda quaestionum committetur asperitas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 34:2)
aliqua ergo nonnunquam, quae erunt ad conciliandum nobis iudicem potentissima, non inutiliter interim ex quaestionibus in exordio locabuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 35:1)
dixit enim adversarius et fortasse persuasit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 47:1)
magis conciliatis animis et iam calentibus haec libertas feretur, maximeque cum in locos fuerimus ingressi, quorum naturalis ubertas licentiam verbi notari circumfuso nitore non patitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 68:2)
nam prorsus esse hoc magis secundum naturam confitendum est, ut eos alloquamur potissimum, quos conciliare nobis studemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 72:2)
narratio est rei factae aut ut factae utilis ad persuadendum expositio, vel (ut Apollodorus finit) oratio docens auditorem, quid in controversia sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 120:2)
est hic locus velut sequentis exordii ad conciliandum probationibus nostris iudicem, mitigandum, . Quod liberius hic et vehementius fieri potest, quia iudici nota iam causa est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 231:2)
nihil enim facile persuadetur invitis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 232:2)
optio vobis datur, utrum velitis casu illo itinere Varenum usum esse an huius persuasu et inductu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 163:5)
potentissimum autem est inter ea quae sunt huius generis, quod proprie vocamus exemplum, id est rei gestae aut ut gestae utilis ad persuadendum id quod intenderis commemoratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 226:1)
itaque illae reprehensiones aut obscuritatis, qualis in Rullum est, aut infantiae in dicendo, qualis in Pisonem, aut inscitiae rerum verborumque et insulsitatis etiam, qualis in Antonium est, animo dantur et iustis odiis, suntque utiles ad conciliandum iis, quos invisos facere volueris, odium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 326:1)
est igitur utrisque commune, conciliare sibi, avertere ab adversario iudicem, concitare adfectus et componere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 29:1)
et quae concilient quidem accusatorem, praeceptis exordii iam diximus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION