라틴어 문장 검색

et quidam medici saeculi nostri sub auctore, ut ipsi videri volunt, Themisone contendunt nullius causae notitiam quicquam ad curationes pertinere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium159)
haec autem genera morborum modo acuta esse, modo longa, et modo increscere, modo consistere, modo minui.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium163)
quam ita finiunt, ut quasi viam quandam quam ΜΈΘΟΔΟΝ nominant, eorumque, quis in morbis communia sunt, contemplatricem esse contendant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium169)
Ac ne isti quidem ipsi instra suam professionem consistere ullo modo possunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium193)
Scribere, legere, voce contendere huic opus non est, utique post cenam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장24)
Dividam autem omnes in eos, qui in totis corporibus consistere videntur, et eos, qui oriuntur in partibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장10)
Videndum etiam est, morbus an increscat, an consistat, an minuatur, quia quaedam remedia increscentibus morbis, plura inclinatis conveniunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장5)
Qui cum octavum primi die naturam habere contenderent, ut ab eo secundus septenarius numerus inciperet, ipsi sibi repugnabant non octavum, neque decimum, neque duodecimum diem sumendo quasi potentiorem:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장59)
deinde, cum decessio eius consistit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장44)
Si tamen propter infirmitatem necessitas urget, satius esse consistente iam incremento febris aliquid offerre quam increscente, satius esse instante quam incipiente, cum eo tamen, ut nullo tempore is, qui deficit, non sit sustinendus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장47)
Consistit in tristitia, quam videtur bilis atra contrahere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장81)
Omne in difficultate spirandi consistit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장2)
his perfundi frigida atque in eadem natare, canalibus eiusdem subicere et stomachum ipsum et magis etiam a scapulis id, quod contra stomachum est, consistere in frigidis medicatisque fontibus, quales Cutiliarum Sumbruinarumque sunt, salutare est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장44)
si ne id quidem tenuit, singuli cyathi vini singulis interpositis horis, donec stomachus consistat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장56)
In ipsius vero ventriculi porta consistit is, qui . . . et longus esse consuevit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 19장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION