라틴어 문장 검색

Utile est etiam pira aut mala non permatura mandere, et ore eum umorem continere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장25)
Sed et diu continere utrumlibet, et id bis aut ter die facere, prout vehemens malum est, necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장13)
isque homo continere se et abstinere a cibo debet, et potione aquae tantum a siti vindicari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장12)
Quod intellegi loco et magnitudine doloris potest, et quia nonnumquam spiritus ea cum umore quasi bullante prorumpit, maximeque si hunc ore ille continuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장13)
Qua deinde incidendum videbitur, per duas lineas atramento notandum est sic, ut inter oram, quae pilos continet, et propiorem ei lineam aliquid relinquatur, quod adprehendere acus postea possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장127)
Ea media subsidit . . . eoque cavo continet quiddam, quod a vitri similitudine hyaloides Graeci vocant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장189)
a posteriore parte caput eius, qui curabitur, minister contineat, ut inmobile id praestet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장208)
continendumque ore crebro vinum meracum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장27)
continendaque ore reprimentia, ut vinum, in quo malicorium decoctum, aut in quo galla candens coniecta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장30)
Sub lingua quoque interdum aliquid abscedit, quod fere consistit in tunica doloresque magnos movet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장53)
Ex quibus quicquid est, tunica continetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 13장4)
Sed abunde est iubere spiritum continere, ut tumor quantus maximus esse potest, se ostendat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장41)
ea veniat in sinistram, quam dextra continuit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장23)
Sequitur autem, cum superior caro mollis sit, ut ne satis intestina contineat, isque intenta cutis indecore intumescat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 17장4)
dolent autem in ictibus et inflammationibus tunicae, quibus ii continentur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION