라틴어 문장 검색

sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum difficilis magis ad credendum constet, itemque nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam, quod non paulatim minuant mirarier omnes, principio caeli clarum purumque colorem quaeque in se cohibet, palantia sidera passim, lunamque et solis praeclara luce nitorem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:15)
Principio nobis in cunctas undique partis et latere ex utroque supterque per omne nulla est finis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 24:1)
Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis esse neque harmonia corpus sentire solere, principio fit uti detracto corpore multo saepe tamen nobis in membris vita moretur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 3:9)
principio esse aio persuptilem atque minutis perquam corporibus factum constare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:16)
inter enim cursant primordia principiorum motibus inter se, nihil ut secernier unum possit nec spatio fieri divisa potestas, sed quasi multae vis unius corporis extant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 7:1)
quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas nec reperire figurarum tot nomina quot sunt principiis, unde haec oritur variantia rerum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:12)
inplexis ita principiis ab origine prima inter se fiunt consorti praedita vita, nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur corporis atque animi seorsum sentire potestas, sed communibus inter eas conflatur utrimque motibus accensus nobis per viscera sensus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:17)
Principio quoniam mittunt in rebus apertis corpora res multae, partim diffusa solute, robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem, et partim contexta magis condensaque, ut olim cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae, et vituli cum membranas de corpore summo nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens exuit in spinis vestem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:1)
Principio persaepe levis res atque minutis corporibus factas celeris licet esse videre.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 7:3)
Principio auditur sonus et vox omnis, in auris insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 19:2)
haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent corporeis e principiis, ut laedere possint.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 19:6)
Asperitas autem vocis fit ab asperitate principiorum et item levor levore creatur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 19:9)
principio sucum sentimus in ore, cibum cum mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai siquis forte manu premere ac siccare coëpit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:2)
id quibus ut fiat rebus cognoscere possis, principio meminisse decet quae diximus ante, semina multimodis in rebus mixta teneri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:11)
quippe ubi cui febris bili superante coorta est aut alia ratione aliquast vis excita morbi, perturbatur ibi iam totum corpus et omnes commutantur ibi positurae principiorum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION