라틴어 문장 검색

quotiens vestro monitu obesum quicumque corpus aestuantemque turgidi ventris arvinam crebro ieiuniorum decoquendus igne torruerit, nulli dubium est vos tunc simulam frictam in quadam continentiae sartagine consecraturos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 5:2)
coquitur pars umida terrae protectura hiemes atque exclusura pruinas, indomitusque silex curva fornace liquescit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis54)
illi saxa ligant opusque texunt cocto pulvere sordidoque tofo;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana12)
viderat hoc coniunx perituri vatis et aras ante omnis epulasque trucem secreta coquebat invidiam, saevis detur si quando potiri cultibus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권109)
Ceterum testudinem decoqui cum carnibus pecudis Pythius eo modo renuntiavit quo supra diximus;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 10:2)
Certe, inquitis, templorum vectigalia cotidie decoquunt:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 8:1)
Sed Heriberct diutina prius infirmitate decoquitur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX]. 1:7)
nihil praeter arma et quod cocti ad manum fuit cibi ferre militi licuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 251:3)
tum, quicumque aetate militari essent, armati cum cibariis in dies quinque coctis vallisque duodenis ante solis occasum Martio in campo adessent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 293:1)
quibus aetas ad militandum gravior esset, vicino militi, dum is arma pararet vallumque peteret, cibaria coquere iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 294:1)
inde impotentibus instructi consiliis, quae secreto ab aliis coquebant, iam haud dissimulando superbiam, rari aditus, conloquentibus difficiles, ad idus Maias rem perduxere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 381:2)
itaque per speciem adversus Samnites belli parandi crebra concilia indicentes omnibus consultationibus inter se principes occulte Romanum coquebant bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 28:1)
tum patefactum muliebri fraude civitatem premi matronasque ea venena coquere, et si sequi extemplo velint, manifesto deprehendi posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 260:1)
secuti indicem et coquentes quasdam medicamenta et recondita alia invenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 261:1)
extemplo et a praetore circa civitates missi legati tribunique suos ad curam custodiae intendere, et ante omnia Lilybaeum teneri apparatu instructum belli, edicto proposito ut socii navales decem dierum cocta cibaria ad naves deferrent, ut ubi signum datum esset ne quid moram conscendendi faceret, perque omnem oram qui ex speculis prospicerent adventantem hostium classem missi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 518:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION