- 문장 검색

라틴어 문장 검색

mira illis dulcedo, mira suavitas, mira hilaritas, cuius gratiam cumulat sanctitas scribentis.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 7:3)
Est enim ita comparatum ut antiquiora beneficia subvertas, nisi illa posterioribus cumules.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 6:2)
astitit ei quiescenti Drusi Neronis effigies, qui Germaniae latissime victor ibi periit, commendabat memoriam suam orabatque ut se ab iniuria oblivionis assereret.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 4:4)
Quae mihi recordanti est quidem iucundum, quod me cum apud alios tum apud te tantis laudibus cumulat;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 8:1)
Nam ut in pictura lumen non alia res magis quam umbra commendat, ita orationem tam summittere quam attollere decet.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 13 4:2)
Quod ego in senatu cum ad rationem et loci et temporis ex more fecissem, bono civi convenientissimum credidi eadem illa spatiosius et uberius volumine amplecti, primum ut imperatori nostro virtutes suae veris laudibus commendarentur, deinde ut futuri principes non quasi a magistro sed tamen sub exemplo praemonerentur, qua potissimum via possent ad eandem gloriam niti.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 1:2)
Amas Egnatium Marcellinum atque etiam mihi saepe commendas;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 12 1:1)
amabis magis commendabisque, si cognoveris eius recens factum.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 12 1:2)
Nam longa praefatione vel excusare vel commendare ineptias ineptissimum est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 8:2)
Commendabat actionem, quod tamquam homo Romanus et bonus civis in negotio suo mature et graviter loquebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 2:3)
Nescit enim semel incitata liberalitas stare, cuius pulchritudinem usus ipse commendat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 11 3:3)
Commendabat haec voce suavissima, vocem verecundia:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 3:1)
providendum est mihi, ne gratiam novitatis et florem, quae oratiunculam illam vel maxime commendat, epistulae loquacitate praecerpam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 8:3)
Tu modo memineris commendari tibi a me non arbores et terram, quamquam haec quoque, sed munusculum meum, quod esse quam fructuosissimum non illius magis interest quae accepit, quam mea qui dedi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 3 2:1)
Commendas mihi Iulium Nasonem candidatum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 9 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION