라틴어 문장 검색

Fato cessit, prout philosophum, militem Americanum, et Christianum decuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.15)
heros, dux, et philosophus:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.20)
Troiani belli scriptorem, Maxime Lolli,dum tu declamas Romae, Praeneste relegi;
(호라티우스의 첫번째 편지, 021)
At, si tibi placet scire, quot molestiis virgo libera, quot uxor adstricta sit, lege Tertulliani ad amicum philosophum et de virginitate alios libellos et beati Cypriani volumen egregium et papae Damasi super hac re versu prosaque conposita et Ambrosii nostri quae nuper ad sororem scripsit opuscula.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 16:9)
taceo ceteros philosophos, Pythagoram, Democritum, Xeno-cratem, Zenonem, Cleanthem, qui iam aetate longaeva in sapientiae studiis floruerunt:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:17)
"His autem ludis - loquor enim, quae sunt ipse nuper I expertus - unus quidam poeta dominatur, homo per-1 litteratus, cuius sunt illa convivia poetarum ac philosophorum, cum facit Euripiden et Menandrum inter!"
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 8:17)
Numquam vinum redoleas, ne audias illud philosophi:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:5)
Quodsi de priori uxore habens sobolem te domum introduxerit, etiam si clementissima fueris, omnes comoediae et mimographi et communes rhetorum loci in novercam saevissimam declamabunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:24)
Unde apud Graecos philosophus ille laudatur, qui omne, quod uteretur, usque ad pallium et anulum manu sua factum gloriatus est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:9)
Laudant hoc philosophi et in caelum ferunt, sed multo fortius apostolus:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:11)
Ipse, si Paulam miseris, balbutientia senex verba formabo multo gloriosior mundi philosopho, qui non regem Macedonum Babylonio periturum veneno, sed ancillam et sponsam Christi erudiam regnis caelestibus offerendam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:28)
Philosophi saeculi solent amorem veterem amore novo quasi clavum clavo expellere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 14:1)
Tunc nugas meras fundere et adversum singulos declamare;
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:8)
Et quia valde prudens erat et noverat illud, quod appellant philosophi το` πρέπον, id est decere, quod facias, sic interrogata respondebat, ut etiam sua non sua diceret, sed vel mea vel cuiuslibet alterius, ut et in ipso, quod docebat, se discipulam fateretur - sciebat enim dictum ab apostolo:
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:7)
Declamare doces?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII70)

SEARCH

MENU NAVIGATION