라틴어 문장 검색

metu deinde ne dederetur Scipioni urbe excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 73:2)
et cum se quidem in potestate futurum imperatoris dixisset orassetque eum ut quantum res sineret fidei suae temere obstrictae consuleret - promisisse enim se in nullius potestatem eam traditurum - ex praetorio in tabernaculum suum confusus concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 194:2)
ceterum, quem ad modum superbe et violenter me faterer facere, si, priusquam in Africam traiecissem, te tua voluntate cedentem Italia et inposito in naves exercitu ipsum venientem ad pacem petendam aspernarer, sic nunc, cum prope manu conserta restitantem ac tergiversantem in Africam adtraxerim, nulla sum tibi verecundia obstrictus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 419:1)
eum, si pax placeret, revocandum illis et dedendum populo Romano esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 109:1)
Callipolis quoque et Madytus dedita et castella quaedam ignobilia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 173:2)
principes, quibus atrocior pars facinoris delegata erat, cum paucos et confectos vulneribus ac lassitudine superesse proelio cernerent, luce prima sacerdotes cum infulis ad urbem dedendam Philippo mittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 188:1)
hic metus Codrione, satis validum et munitum oppidum, sine certamine ut dederetur Romanis, effecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 305:1)
dedidere deinceps sese qui Argenta quique Pherinium et Timarum et Ligynas et Strymonem et Lampsum habent aliaque castella iuxta ignobilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 162:2)
capta Phaloria legati a Metropoli et a Cierio dedentes urbes venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 171:1)
oppida Clastidium et Litubium, utraque Ligurum, et duae gentis eiusdem civitates, Celeiates Cerdiciatesque, sese dediderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 380:1)
quindecim oppida, hominum viginti milia esse dicebantur quae se dediderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 381:1)
multa oppida Gallorum, quae Insubrum defectionem secuta erant, dediderunt se Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 395:1)
tum pars in medio caesi, pars armis abiectis dediderunt sese victori.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 214:2)
multi et aliarum civitatium, qui Emporias perfugerant, dediderunt se.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 189:1)
sed tardavit impetum eorum spes obiecta dedendae urbis, mox deinde eadem turbata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 338:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION