라틴어 문장 검색

non, opinor, Demosthenem orationes inlustrant, quas adversus tutores suos composuit, nec Ciceronem magnum oratorem P. Quintius defensus aut Licinius Archias faciunt:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 6:1)
satis constat C. Cornelium et M. Scaurum et T. Milonem et L. Bestiam et P. Vatinium concursu totius civitatis et accusatos et defensos, ut frigidissimos quoque oratores ipsa certantis populi studia excitare et incendere potuerint.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 5:1)
illum defendere, tueri, sua quoque fortia facta gloriae eius adsignare praecipuum sacramentum est:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 14장 1:3)
et flumine, non Oceano defendi.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 4:3)
nos terrarum ac libertatis extremos recessus ipse ac sinus famae in hunc diem defendit:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 4:1)
nec una cohors togata defendit nunc Galbam sed detinet:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장7)
et quia praesidio alae unius latissima Italiae pars defendi nequibat, praemissis Gallorum Lusitanorumque et Britannorum cohortibus et Germanorum vexillis cum ala Petriana, ipse paulum cunctatus est num Raeticis iugis in Noricum flecteret adversus Petronium Vrbicum procuratorem, qui concitis auxiliis et interruptis fluminum pontibus fidus Othoni putabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 70장5)
apud Galbam Titi Vinii potentia defensus, praetexentis servatam ab eo filiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장4)
Romanus miles facilis lorica et missili pilo aut lanceis adsultans, ubi res posceret, levi gladio inermem Sarmatam (neque enim scuto defendi mos est) comminus fodiebat, donec pauci qui proelio superfuerant paludibus abderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장12)
caesi vigiles, perrupta castra, trepidatum apud navis, donec sidente paulatim metu, occupato iuxta colle defensi, mox inrupere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 15장3)
mox nutabat, palam epistulis edictisque Vitellium, occultis nuntiis Vespasianum fovens et haec illave defensurus, prout invaluissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 98장2)
cum omnia sacra profanaque in igne considerent, solum Mefitis templum stetit ante moenia, loco seu numine defensum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장10)
et ni dato a duce praesidio defensi forent, sacrum etiam inter exteras gentis legatorum ius ante ipsa patriae moenia civilis rabies usque in exitium temerasset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장11)
simul excidiis castellorum imminebant, quae a praefectis cohortium incensa sunt, quia defendi nequibant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장13)
iustum iudicium explesse Musonius videbatur, diversa fama Demetrio Cynicam sectam professo, quod manifestum reum ambitiosius quam honestius defendisset:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 40장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION