라틴어 문장 검색

Habebit philosophus amplas opes, sed nulli detractas nec alieno sanguine cruentas, sine cuiusquam iniuria partas, sine sordidis quaestibus, quarum tam honestus sit exitus quam introitus, quibus nemo ingemescat nisi malignus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 117:3)
phrasin non uulgarem nec sordidam sed lectam, genus dicendi non remissum aut languidum sed ardens et concitatum, non lentas nec uacuas explicationes sed plus sensuum quam uerborum habentes, diligentiam, maximum etiam mediocris ingenii subsidium.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 7:2)
quaedam enim scolae iam quasi obscena refugiunt nec si qua sordidiora sunt aut ex cotidiano usu repetita possunt pati.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 9:5)
Deliciis tuis, diues, ardebimus?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.19)
Callias diues sordide natus redemit eum a republica et pecuniam soluit eique filiam conlocauit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Cimon ingratus Calliae.5)
TITVS LIVIVS de oratoribus qui uerba antiqua et sordida consectantur et obscuritatem oratoris seueritatem putant:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.42)
Non ambulabis, inquid, eadem uia, non calcabis uestigia mea, non offeres delicatis oculis sordidam uestem, non flebis inuito me, non tacebis.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, lugens divitem sequens filius pauperis.11)
venit ad pigros cana senectus, humilique loco sed certa sedet sordida parvae fortuna domus:
(세네카, Hercules Furens 2:30)
e cuius arvis eque fecundo sinu stricto iuventus orta cum ferro stetit cuiusque muros natus Amphion Iove struxit canoro saxa modulatu trahens, in cuius urbem non semel divum parens caelo relicto venit, haec quae caelites recepit et quae fecit et (fas sit loqui) fortasse faciet, sordido premitur iugo.
(세네카, Hercules Furens 3:26)
hic saevus umbras territat Stygius canis, qui terna vasto capita concutiens sono regnum tuetur, sordidum tabo caput lambunt colubrae, viperis horrent iubae longusque torta sibilat cauda draco.
(세네카, Hercules Furens 12:17)
Nos turpis macies et lacrimae tenent et crinis patrio pulvere sordidus.
(세네카, Hercules Oetaeus 2:6)
felices sequeris, mors, miseros fugis, stamus, nec patriae messibus heu locus at silvis dabitur, lapsaque sordidae fient templa casae;
(세네카, Hercules Oetaeus 2:8)
ut stetit ad aras omne votivum pecus totumque tauris gemuit auratis nemus, spolium leonis sordidum tabo exuit posuitque clavae pondus et pharetra graves laxavit umeros, veste tum fulgens tua, cana revinctus populo horrentem comam, succendit aras:
(세네카, Hercules Oetaeus 12:10)
libata Bacchi dona permutat cruor ambitque densus regium fumus caput ipsosque circa spissior vultus sedet et nube densa sordidam lucem abdidit.
(세네카, 오이디푸스 4:29)
et nuper rubuit, nullaque lucidis nubes sordidior vultibus obstitit:
(세네카, 파이드라 11:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION