라틴어 문장 검색

Naturalia desideria finita sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 9:1)
Paupertas contenta est desideriis instantibus satis facere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 4:3)
Quietem potes vindicare sine ullius odio, sine desiderio aut morsu animi tui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 4:3)
panem et aquam natura desiderat Nemo ad haec pauper est, intra quae quisquis desiderium suum clusit, cum ipso Iove de felicitate contendat, ut ait Epicurus, cuius aliquam vocem huic epistulae involvam."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 4:6)
Bassus noster videbatur mihi prosequi se et conponere et vivere tamquam superstes sibi et sapienter ferre desiderium sui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 5:1)
Si imagines nobis amicorum absentium iucundae sunt, quae memoriam renovant et desiderium falso atque inani solacio levant, quanto iucundiores sunt litterae, quae vera amici absentis vestigia, veras notas adferunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 1:3)
tamen repositum in animo nostro desiderium loca interdum familiaria evocant nec extinctum memoriam reddunt, sed quiescentem inritant, sicut dolorem lugentium, etiam si mitigatus est tempore, aut servulus familiaris amisso aut vestis aut domus renovat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 1:1)
Ecce Campania et maxime Neapolis ac Pompeiorum tuorum conspectus incredibile est quam recens desiderium tui fecerint;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 1:2)
Per lacrimas argumenta desiderii quaerimus et dolorem non sequimur, sed ostendimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 2:3)
Non differo in longius tempus, quo desiderium omne mulcetur, quo etiam acerrimi luctus residunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 3:5)
Quemadmodum ei, qui amorem exuere conatur, evitanda est omnis admonitio dilecti corporis, nihil enim facilius quam amor recrudescit, ita qui deponere vult desideria rerum omnium, quarum cupiditate , et oculos et aures ab iis, quae reliquit, avertat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 3:1)
Ut fortiter amissorum desideria paterentur praecepimus nobis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 18:7)
Haec nihil vacare patitur loci, totum animum tenet, desiderium omnium tollit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 25:1)
Haec concordia perit, si animus, quem excelsum esse oportet, luctu aut desiderio summittitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 30:7)
Confitere non curiae te, non fori, non ipsius rerum naturae desiderio tardiorem ad moriendum fieri;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 17:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION