라틴어 문장 검색

quin tu igitur, summa nequiquam pelle decorus, ante diem blando caudam iactare popello desinis, Anticyras melior sorbere meracas?
(페르시우스, 풍자, satire 49)
Post hoc fulmen Habinnas rogare coepit, ut iam desineret irasci et | Nemo inquit nostrum non peccat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 75:1)
Hinc mercennarius tonsor ferramenta sua nobis et ipse armatus distribuit, illinc Tryphaenae familia nudas expedit manus, ac ne ancillarum quidem clamor aciem destituit, uno tantum gubernatore relicturum se navis ministerium denuntiante, sinon desinat rabies libidine perditorum collecta.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:8)
nec desinit ante frigidus, adstrictis qui regnat in ossibus, horror quam tepidus laxo manavit corpore sudor.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 10:2)
fac cito quod coeptum est, non cito desinere.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 27:5)
olim senio debilem Frustra adiuvare bonitas nitetur tua, Cum iam desierit esse beneficium utile Et mors vicina flagitabit debitum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.10)
simul Habere res desierint, quas acceperint, Centena matri conferant sestertia.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.9)
Nam reliqua rerum tuarum post te alium atque alium dominum sortientur, hoc numquam tuum desinet esse si semel coeperit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 3 4:2)
nam cetera fragilia et caduca non minus quam ipsi homines occidunt desinuntque.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 4:2)
Hoc fructu tanto tam parato desine studia tua infinita ista cunctatione fraudare;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 8:1)
Sumus tamen solito rariores, quod initium est gradatim desinendi.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 14:3)
desines mirari, cum cognoveris gratiam villae, opportunitatem loci, litoris spatium.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 1:2)
lata post apotheca et horreum, sub hoc triclinium, quod turbati maris non nisi fragorem et sonum patitur, eumque iam languidum ac desinentem;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 13:3)
Tum ego 'Desino' inquam, 'patres conscripti, putare me iustas excusationis causas attulisse.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 4:3)
Nam postquam desiimus facere laudanda, laudari quoque ineptum putamus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION