라틴어 문장 검색

At uenter ei, qui a periculo tutus est, reddit mollia, figurata, eodem fere tempore, quo secunda ualetudine adsueuit, modo conuenientia iis, quae adsumuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 3장 5:1)
Ex uesica dolenti si purulenta urina processit, inque ea leue et album subsedit, metum detrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 1:2)
Aluus in hac ualetudine ea tuta est, quae cotidie, quae coacta, quae conuenientia iis, quae adsumuntur, reddit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 6:5)
Neque is ad uitam redit, qui ex suspendio spumante ore detractus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 43:1)
Siue autem primo siue secundo die sanguis, qui crassus et niger initio fluxerat, et rubere et perlucere coepit, satis materiae detractum est, atque quod superest sincerum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 19:1)
At ubi febres sunt, satius est eius rei causa cibos potionesque adsumere, qui simul et alant et uentrem molliant;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 3:1)
et ne uires deficiant, utique eo die cibum adsumere;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 9:3)
Nam et adstringitur aliquid eo dempto, quod interpositum, ut id laxaretur, effecerat, et mollitur eo detracto, quod duritiem creabat, et inpletur non ipsa frictione sed eo cibo, qui postea usque ad cutem digestione quadam relaxatam penetrat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 3:2)
Abstinentiae uero duo genera sunt, alterum ubi nihil adsumit aeger, alterum ubi non nisi quod oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 16장 1:1)
quasi quaeratur quid medico liceat, non quid aegro salutare sit, cui uehementer nocet, quotiens in eius, quod adsumitur, uel tempore uel modo uel genere peccatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 16장 2:5)
sed maturius is auferendus curioseque uestimentis inuoluendus est, ut neque ad eum frigus adspiret, et ibi quoque, antequam aliquid adsumat, insudet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 8:4)
Cum de iis dictum sit, quae detrahendo iuuant, ad ea ueniendum est, quae alunt, id est, CIBVM ET POTIONEM.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 1:1)
pertinetque ad rem omnium proprietates nosse, primum ut sani sciant, quomodo his utantur, deinde ut exsequentibus nobis morborum curationes liceat species rerum, quae adsumendae erunt, subicere, neque necesse sit subinde singulas eas nominare.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 1:3)
In media uero materia numerari ex holeribus debere ea, quorum radices uel bulbos adsumimus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 3:1)
Plus deinde aliquis adsumere ex leuioribus potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 13:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION