라틴어 문장 검색

fuit enim vere vir unicus in omni fortuna, princeps pace belloque, priusquam exsulatum iret, clarior in exsilio, vel desiderio civitatis, quae capta absentis imploravit opem, vel felicitate qua restitutus in secum patriam ipsam restituit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 9:1)
nobis deum benignitate, felicitate tua populique Romani, et res et gloria est integra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 128:2)
venire amentem invidia, iratum virtuti alienae felicitatique;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 431:1)
unius tamen ea magnitudo hominis erit collecta paulo plus decem annorum felicitate;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 262:2)
iovem optimum maximum deosque immortales se precari ut ita sortem aequam sibi cum collega dent si eandem virtutem felicitatemque in bello administrando daturi sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 337:1)
tantum suam felicitatem virtutemque enituisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 330:1)
ad haec a consulibus rescriptum sine detrimento rei publicae abscedi non posse ab hoste;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 408:1)
et patres virtuti Romanae cessisse, et se id adniti, ut suae in vicem simul felicitati et virtuti cedatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 690:2)
inde Capuam flectit iter luxuriantem longa felicitate atque indulgentia fortunae, maxime tamen inter corrupta omnia licentia plebis sine modo libertatem exercentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 13:1)
rapinis nullus ante modus fuit quam omnia diuturna felicitate cumulata bona egesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 382:3)
itaque non quod ullum inde periculum aut semen maioris belli videat, ideo se, priusquam provincia decedat, opprimendos Ilergetes duxisse, sed primum ne inpunita tam scelerata defectio esset, deinde ne quis in provincia simul virtute tanta et felicitate perdomita relictus hostis dici posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 477:1)
id enim non eorum modo quibus inviderimus, sed rei publicae et paene omnis generis humani detrimentum sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 652:2)
ne quid interim, dum traicio, dum expono exercitum in Africa, dum castra ad Carthaginem promoveo, res publica hic detrimenti capiat, quod tu, Q. Fabi, cum victor tota volitaret Italia Hannibal, potuisti praestare, hoc vide ne contumeliosum sit concusso iam et paene fracto Hannibale negare posse P. Licinium consulem, virum fortissimum, praestare, qui, ne a sacris absit pontifex maximus, ideo in sortem tam longinquae provinciae non venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 676:1)
et cum in medio agmine armatorum Masinissam insignem cum armis tum cetero habitu conspexisset, regem esse, id quod erat, rata, genibus advoluta eius omnia quidem ut posses inquit in nobis di dederunt virtusque et felicitas tua;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 154:2)
tuam et adulescentiam et perpetuam felicitatem, ferociora utraque quam quietis opus est consiliis, metuo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 392:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION