라틴어 문장 검색

nec omnes Numidae in dextro locati cornu, sed quibus desultorum in modum binos trahentibus equos inter acerrimam saepe pugnam in recentem equum ex fesso armatis transultare mos erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 369:1)
quod ubi tribuni militum Graccho nuntiaverunt, neminem stantem iam vulnerari hostem, carnificari iacentes, et in dextris militum pro gladiis humana capita esse, signum dari propere iussit, proicerent capita invaderentque hostem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 186:1)
pugnanti hortantique imperatori et offerenti se ubi plurimus labor erat latus dextrum lancea traicitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 499:1)
ita tamen aciem instruxerunt ut Poenus dextrum cornu in collem erigeret, Romani sinistrum ad oppidum adplicarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 22:3)
ab Romanis prima legio et dextra ala, ab Hannibale Hispani milites et funditores Baliares, elephanti quoque commisso iam certamine in proelium acti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 23:1)
ab hora tertia cum ad noctem pugnam extendissent, fessaeque pugnando primae acies essent, primae legioni tertia, dextrae alae sinistra subiit, et apud hostis integri a fessis pugnam accepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 24:1)
cedere inde ab Romanis dextra ala et extraordinarii coepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 194:1)
sinistra ala ab Romanis et cohortes quae amiserant signa in prima acie pugnabant, et legio duodevicensima ab dextro cornu instructa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 215:1)
inde Scipio iussis adversus mediam evadere aciem victoribus ceteras copias cum Laelio dividit, atque eum parte dextra tumuli circumire, mollioris ascensus viam inveniret, iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 298:1)
cum ab omni parte caedes fieret, Scipio, qui laevo cornu in dextrum incucurrerat, maxime in nuda latera hostium pugnabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 302:1)
nam et stationes utrimque Romanae dextra laevaque insederant vias, et porta castrorum ducis principumque fuga clausa erat, addita trepidatione elephantorum, quos territos aeque atque hostes timebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 303:2)
colles imminebant nudi sinistro lateri Carthaginiensium, dextro Romanorum, neutris suspecti, quod nihil silvae neque ad insidias latebrarum habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 611:2)
peditum etiam prima legio et dextra ala proelium inibat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 620:2)
sed ubi omnes copias coniunxerunt directaque acies est, Claudius dextro in cornu, Livius ab sinistro pugnam instruit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 702:1)
ipse dextrum cornu adversus M. Livium sibi atque Hispanis - et ibi maxime in vetere milite spem habebat - sumpsit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 704:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION