라틴어 문장 검색

Abeant preces, blandimenta discedant;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 2:3)
Sed ne hoc ipsud tibi iactantiam generet, quod saeculi iactantiam contempsisti, ne cogitatio tacita subrepat, ut quia in auratis vestibus placere desisti, placere coneris in sordibus et, quando in conventu fratrum veneris vel sororum, humili sedeas scabello, te causeris indignam, vocem ex industria quasi confecta ieiuniis tenues et deficientis imitata gressum umeris innitaris alterius.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:34)
Vigiliarum dies et sollemnes pernoctationes sic virguncula nostra celebret, ut ne transversum quidem unguem a matre discedat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:11)
Videas nonnullos accinctis renibus, pulla tunica, barba prolixa a mulieribus non posse discedere, sub eodem conmanere tecto, simul inire convivia, ancillas iuvenes habere in ministerio et praeter vocabulum nuptiarum omnia esse matrimonii.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:7)
Cernentes heretici de parva scintilla maxima incendia concitati et suppositam dudum flammam iam ad culmina pervenisse nec posse latere, quod multos deceperat, petunt et inpetrant ecclesiasticas epistulas, ut communicantes ecclesiae discedere viderentur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 10:2)
nos tamen hoc agimus tenuique in pulvere sulcos ducimus et litus sterili versamus aratro, nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII16)
esto, desisti nempe nec ultra fovisti errorem, breve sit quod turpiter audes;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII64)
Conpulsus ad ultimos metus ab incepto non destitit, et de sua urbe sollicitus Capuam tamen non omisit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 43:2)
NIHILO minus Apuleius Saturninus Gracchanas adserere leges non destitit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO APULEIANA 1:1)
Quamvis parte coniurationis oppressa, tamen ab incepto Catilina non destitit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 11:2)
"vipera sibilare desisti."
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 17:4)
nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus corpora discedunt conexaque convenientis efficiunt motus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:20)
noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem particulas, quam discedant ad semina rerum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 18:6)
nam simul ac ratio tua coepit vociferari naturam rerum divina mente coorta diffugiunt animi terrores, moenia mundi discedunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:4)
nam sine mente animoque nequit residere per artus temporis exiguam partem pars ulla animai, sed comes insequitur facile et discedit in auras et gelidos artus in leti frigore linquit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION