라틴어 문장 검색

Tu Messalinam, cuius aeque avunculus maior eram quam tuus, occidisti.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 9:4)
Idem Attico VIPSANIO Apollodori discipulo placuit.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 10:4)
nec ulli ali contigisse scio quam apud Graecos Niceti, apud Romanos Latroni, ut discipuli non audiri desiderarent, sed contenti essent audire.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 22:7)
initio contumeliae causa a deridentibus discipuli Latronis auditores uocabantur;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 22:8)
deinde in usu uerbum esse coepit et promiscue poni pro discipulo auditor.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 22:9)
si patri do beneficium, et matri et avo et avunculo et liberis et adfinibus et amicis et servis et patriae.
(세네카, 행복론, Liber V 118:2)
Ne praeceptorem quidem habeo cur venerer, si me in grege discipulorum habuit, si non putavit dignum propria et peculiari cura, si numquam in me derexit animum, et, cum in medium effunderet, quae sciebat, non didici, sed excepi.
(세네카, 행복론, Liber VI 77:1)
Uter autem praeceptor liberali- bus studiis dignior, qui excarnificabit discipulos, si memoria illis non constiterit aut si parum agilis in legendo oculus haeserit, an qui monitionibus et verecundia emendare ac docere malit ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 100:2)
Avunculum indulgentissimum, optimum ac fortissimum virum, cum adventum eius expectares, amisisti, et ne saevitiam suam fortuna leviorem diducendo faceret, intra tricensimum diem carissimum virum, ex quo mater trium liberorum eras, extulisti.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 10:6)
Carissimum virum amiserat, avunculum nostrum, cui virgo nupserat, in ipsa quidem navigatione;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 135:2)
Gaius Caesar, divi Augusti, avunculi mei magni nepos, circa primos iuventae suae annos Lucium fratrem carissimum sibi princeps iuventutis principem eiusdem iuventutis amisit in apparatu Parthici belli et graviore multo animi vulnere quam postea corporis ictus est ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 91:1)
Immo etiam necessitudo et similitudo, quoniam quidem bonus tempore tantum a deo differt, discipulus eius aemulatorque et vera progenies, quam parens ille magnificus, virtutum non lenis exactor, sicut severi patres, durius educat.
(세네카, De Providentia, book 1 6:5)
Hanc itaque rationem dii sequuntur in bonis viris quam in discipulis suis praeceptores, qui plus laboris ab is exigunt, in quibus certior spes est.
(세네카, De Providentia, book 1 47:1)
describenti discipulo late Alexandri uictorias gentesque perdomitas addentique:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.57)
alter fratrem proscribi, alter auunculum patitur:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION