라틴어 문장 검색

eius doctor Plato triplicem finxit animum, cuius principatum, id est rationem, in capite sicut in arce posuit, et duas partes parere voluit, iram et cupiditatem, quas locis disclusit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 20:3)
Dicaearchus autem in eo sermone, quem Corinthi habitum tribus libris exponit, doctorum hominum disputantium primo libro multos loquentes facit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 21:1)
hanc opinionem discipulus eius Pythagoras maxime confirmavit, qui cum Superbo regnante in Italiam venisset, tenuit Magnam illam Graeciam cum [honore] disciplina, tum etiam auctoritate, multaque saecula postea sic viguit Pythagoreorum nomen, ut nulli alii docti viderentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 37:4)
sed ab antiqua philosophia usque ad Socratem, qui Archelaum, Anaxagorae discipulum, audierat, numeri motusque tractabantur, et unde omnia orerentur quove reciderent, studioseque ab is siderum magnitudines intervalla cursus anquirebantur et cuncta caelestia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 10:4)
Non ego iam cum huius vita, qua taetrius miserius detestabilius excogitare nihil possum, Platonis aut Archytae vitam comparabo, doctorum hominum et plane sapientium:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 63:11)
discipulus tibi fīerī cupiō.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Acadēmīa16)
‘tū iuvenis es optimō ingeniō, ut dīcit Hēliodōrus, neque quisquam discipulōrum dīligentius studet.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Acadēmīa21)
libenter igitur tē in numerum discipulōrum meōrum accipiam.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Acadēmīa22)
dīligenter studēbat et multīs scholīs aderat Theomnēstī aliōrumque doctōrum.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Horiātiae nūptiae2)
‘nōnne Cratippō optimus discipulus es? nōnne eum libenter audīs et saeoissimē ad cēnam vocās? sīc enim ad Tīrōnem scīpsistī, quī sine dubiō eadem patrī tuō rettulit.’
(옥스포드 라틴 코스 2권, Brūtus Athēnās advenit14)
ā discipulīs salūtātus est tribūnalque ascendit.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Brūtus Athēnās advenit36)
et Bestius urguet doctores Graios:
(페르시우스, 풍자, satire 621)
Nondum umbraticus doctor ingenia deleverat, cum Pindarus novemque lyrici Homericis versibus canere timuerunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:5)
Nihil nimirum in his exercitationibus doctores peccant, qui necesse habent cum insanientibus furere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 3:2)
Et iam tibi discipulus crescit cicaro meus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 46:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION