라틴어 문장 검색

Sanguine civili rem conflant, divitiasque Conduplicant avidi, caedem caede adcumulantes, Crudeles gaudent in tristi funere fratris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 15:4)
Tunc enim videntur consequi fructum laboris, cum adipiscuntur occasionem publicandi quae didicerant sine ostentationis nota, qua caret qui non ingerit sed invitatur ut proferat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 4:2)
Nam cum regis libertus ad novas divitias nuper erectus philosophos ad convivium congregasset et inridendo eorum minutulas quaestiones scire se velle dixisset cur ex nigra et ex alba faba pulmentum unius coloris edatur, Aridices philosophus indigne ferens:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 13:2)
Certe si dicas consummatarum divitiarum vero:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 16:2)
Illic, quod populos scelerata impegit in arma, Divitias numerare datum est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:76)
Gaudet in Hyblaeo securus gramine pastor Divitias servasse casae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:58)
Fuit aurea silva, Divitiisque graves et fulvo germine rami:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:20)
Tantum Maurusia genti Robora divitiae, quarum non noverat usum, Sed citri contenta comis vivebat, et umbris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:11)
Quamvis Aethiopum populis Arabumque beatis Gentibus atque Indis unus sit Iupiter Ammon, Pauper adhuc deus est, nullis violata per aevum Divitiis delubra tenens:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:4)
laqueataque tecta ferebant Divitias, crassumque trabes absconderat aurum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:4)
et immodice formam fucata nocentem, Nec sceptris contenta suis, nec fratre marito, Plena maris rubri spoliis, colloque comisque Divitias Cleopatra gerit, cultuque laborat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:22)
caecus et amens Ambitione furor, civilia bella gerenti Divitias aperire suas, incendere mentem Hospitis armati.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:27)
Dat tibi divitias:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXIV3)
Numquam divitias deos rogavi Contentus modicis meoque laetus:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXVII1)
Hermes Martia saeculi voluptas, Hermes omnibus eruditus armis, Hermes et gladiator et magister, Hermes turba sui tremorque ludi, Hermes, quem timet Helius, sed unum, Hermes, cui cadit Advolans, sed uni, Hermes vincere nec ferire doctus, Hermes subpositicius sibi ipse, Hermes divitiae locariorum, Hermes cura laborque ludiarum, Hermes belligera superbus hasta, Hermes aequoreo minax tridente, Hermes casside languida timendus, Hermes gloria Martis universi, Hermes omnia solus et ter unus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXIV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION