라틴어 문장 검색

pari subinde periculo gloriaeque eventu bellum in Samnitibus erat, qui praeter belli apparatus, ut acies sua fulgeret novis armorum insignibus fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 560:1)
haud memorabilem rem per se, nisi documentum sit adversus superbiam nobilium plebeiae libertatis, referam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 683:1)
certamen tantum patricii petunt nec curant quem eventum certaminum habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 100:3)
ibi auditur P. Deci eventus, ingens hortamen ad omnia pro re publica audenda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 411:2)
celebrata inconditis militaribus non magis victoria Q. Fabi quam mors praeclara P. Deci est, excitataque memoria parentis, aequata eventu publico privatoque, filii laudibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 436:1)
ibi capta iam urbe ab hora quarta usque ad octavam fere horam omnibus partibus urbis diu incerto eventu pugnatum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 477:1)
proelium varium et anceps fuit, tristius tamen eventu Romanis, et quia insueti erant vinci et quia digredientes magis quam in ipso certamine senserunt quantum in sua parte plus volnerum ac caedis fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 492:1)
iacentes deinde inter stragem victimarum documento ceteris fuere ne abnuerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 558:2)
quodcumque inciperetur remittereturque, omnium rerum etiam parvarum eventus perferebatur inde in altera Romana castra, quae viginti milium spatio aberant, et absentis collegae consilia omnibus gerendis intererant rebus, intentiorque Carvilius, quo in maiore discrimine res vertebatur, in Aquiloniam quam ad Cominium, quod obsidebat, erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 568:1)
iterum adversus Pyrrhum dubio eventu pugnatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIII Periocha11)
vicerunt ergo di homines, et id de quo verbis ambigebatur, uter populus foedus rupisset, eventus belli velut aequus iudex unde ius stabat ei victoriam dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 98:1)
quod imperium crudele ceterum prope necessarium cognitum ipso eventu est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 139:1)
Hispanis populis sicut lugubre ita insigne documentum Sagunti ruinae erunt, ne quis fidei Romanae aut societati confidat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 190:2)
hoc principium simul omenque belli ut summae rerum prosperum eventum ita haud sane incruentam ancipitisque certaminis victoriam Romanis portendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 291:1)
postero die ingentibus animis vario eventu pugnatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 628:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION